Astronomia Magnetica

ReadAboutContentsHelp

Pages

Astronomica Magnetica  p. 252
Blank Page

Astronomica Magnetica p. 252

This page is blank

Last edit 8 months ago by Arnoldia Pienaar
Astronomica Magnetica  p. 253
Complete

Astronomica Magnetica p. 253

Rete Magneticum

Pisces Piscator Volucres Industrius Auceps Retibus Astronomus Sidera Fixa Rapit

Last edit 8 months ago by Arnoldia Pienaar
Astronomica Magnetica  p. 254
Complete

Astronomica Magnetica p. 254

declinationis vniuscuiusque signi à punctis C, & D versus A, & B numerando: ductis enim per gradus declinationis vnicuique signo competentes lineis parallelis, habebis quaesitum, vt in quarta figura apparet. Lineas verò horarias ita inscribe s. In semicirculis ACB, & ADB posita Regula primò supra polum A, & singulos denos, aut quindenos grad. aequaliter à puncto C versus B, aut à puncto D versus Baequali, & horario spacio distantes, vide vbi lineam CDAequinoctialem tangat regula, & ibi fac puncta; inuentis igitur integrarum horarum dicta ratione punctis; non aliter mediarum horarum puncta, & quadrantum inuenies. Per haec enim puncta si è duobus polis A, & B, inuente priùs centro, arcus duxeris, habebis lineas horarias quaesitas; quibus numeros horarum eò ordine, quo in figura factum esse vides, appones. Parallelos verò stellarum fixarum ad altitudines earum supra horizontem, vti ortus & occasus rimandos hac industria inscribes. In semicirculis CAD, & CBD singulos quinos, & quinos gradus aequaliter à punctis C, & D in vtramque partem remotis, lineis rectis coniunges, habebisque stellarum fixarum quaesi tos parallelos. Quo quidem planisphaerio ita ritè delineato; magneticum rete ei super imponendum hac arte conficies. In materia aliqua diaphana, seu pellucida qualis prae caeteris esse potest folium tenuissimum sideritis, quod alij glaciem vocant Marianam, Itali Talcum in hoc folio tenui, & leui circulum LMNO describes aequalem cir culo meridiano ABCD planisphaerij paulò ante deuneato: quem si militer in 4. quadrantes partieris, ita tamen, vt à puncto L yersus N, & ab Nversus M, & hinc versus O numerorumm series progrediatur contraria priori, vt in figura v. factum esse vides. Intra semicirculum verticales quos Azimuth, & horizontales, quos Almucantaras vocamus, ita inscribes: singulos quinos, & quinos gradus à punctis LMaequaliter vtrinque distantes, sc: opposita puncta lineis rectis coniunges, & habebis lineas horizontales quaesitas, vt verò verticales circulos habeas: singulos quinos & quinos grad. in semicirculis NLO, & NMO vtrinque ab M aequaliter remotos rectis occultis coniungens, vide vbi linea LM intersecetur: perlias enim intersectiones, & vtrumque polum NO, si ex punctis LM arcus duxeris, habebis quaesitum. Inter caeteras autem horizontales sineas ilsa erit Crepusculina, qua 18. gradum infra LM coniunxerit, quam nos ideò maiusculam expreslimus. Reti itaque sic praeparato, versorium magneticum longitudine diametri circuli LMNO supra lineam LMita accommodabis, vt folium glaciale

Last edit 8 months ago by Arnoldia Pienaar
Astronomica Magnetica  p. 255
Complete

Astronomica Magnetica p. 255

glaciale aequilibratum ad motum versorij se disponat, non secus ac Rosa Nautica; Quo facto referet versorium hoc horizontem mobilem, ad quem ex vtroque polo verticales ducti ei normaliter insistent; horizontalibus verò circulis semper ad eundem parallelis; Hoc itaque rete magneticum aculeo in centro planisphaerij infixo ita impones, vt libere hinc inde fluctuare possit; eritque planisphaerium magneticum omnibus numeris absolutum, cuius vsum aliquot propositionibus restat, vt declaremus. Vſus Instrumenti. PROPOSITIO I. Gradum Solis in Zodiaco reperire. Nserantur limbo ABCD duo alij circuli, quorum vnus Zodiacum, alter menses contineat, ea ratione qua in Astrolabijs, & in horizonte sphaerae armillaris fieri solet: deinde gyra Planisphaerium, vsque dum alteruter magnetici versorij apex, tangat in limbo diem mensis in circulo mensium repertum, gradus qui in circulo signorum huic responderit, erit quaesitus gradus Solis, quem & versorij apex praecise indicat. PROPOSITIO II. Ortum & Occasum Solis, & Stellarum reperire. Yra Planisphaerium, vsque dum versorij apex M gradui eleuaJItionis Poli tuę regionis respondeat, referetque tunc totum versorium LM hoc situ horizontem loci datae latitudinis, vide igitur vbi parallelus quem dato tempore Sol, aut Stella quaepiam describit, horizontem secet, horaria enim linea quae in idem intersectionis punctum incidit, monstrat horam Ortus, aut Occasus; quod si horaria linea praecisè non tangeret punctum Ortus, tunc vide quae ex lineis quartarum idem punctum tangat, illo igitur Stella quaepiam orietur. PROPOSITIO III. Quantitatem dierum, & noctium inuenire. Viescente, vt antea versorio cum reti, cui affixum est, super datum latitudinis gradum: vide vbi parallelus dato tempore à Sole

Last edit 8 months ago by Arnoldia Pienaar
Astronomica Magnetica  p. 256
Complete

Astronomica Magnetica p. 256

Sole descriptus horizontem siue versorium tangat, & ab hoc puncto numera horaria spacia vsque ad meridianum, habebisque arcum semidiurnum in horis, quem si duples, habebis quantitatem diei; reliquum verò paralleli infra versorium, seu horizontem in meridianum subterraneum tendens, duplatum dabit quantitatem noctis. PROPOSITIO IV. Declinationem Solis, & Stellarum quouis tempore reperire. DOsito versorio LM supra Aequinoctialem, vide quem gradum in quadrantibus CACB, vel DA DB parallelus, quem Sol, aut Stella quaepiam dato tempore describit, intersecet, ille enim erit quaesitus declinationis gradus. PROPOSITIO V. Altitudinem Solis Meridianam quouis tempore reperire. CYra planisphaerium, vsque dum magneticus horizon LM super Idatam eleuationem Poli quiescat; deinde obserua quem gradum in quadrante retis LN parallelus Solis, quem eo tempore Sol aut quaeuis alia Stella describit, intersecet, haec enim erit altitudo Solis, aut Stellae quaesita. PROPOSITIO VI. Altitudinem Solis aut Stellarum quauis hora deprehendere. Viescente vt ante, reti magnetico, vide vbi pro dato tempore parallelus Solis, aut Stellae, lineam datae horae in planisphaerio intersecet: linea enim horizonti parallela in reti diaphano, quae idem punctum tetigerit, dabit Solis aut Stellae pro eo tempore altitudinem supra horizontem quaesitam. PROPOSITIO VII. In quo Verticali circulo Sol, aut quaeuis Stella moretur, reperire. Eti in eodem situ permanente, vide quae linea Azimuthalis in reti diaphano punctum illud, in quod pro dato tempore parallelus sideris alicuius, & linea horaria cum parallelo horizontali incidunt; haec

Last edit 8 months ago by Arnoldia Pienaar
Displaying pages 6 - 10 of 73 in total