Magnetismus Planetarum p. 502

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Needs Review
Show Translation

immotus, è loco C terrae moto eodem loco videbitur, quo Sol mo¬
tus D ex terra in centro B quiescente, cum distantiae parallelae CA,
& BD, vtpote terminantes parallelas BC, & AD, sint aequales.
Praeterea Sol motus in D, ex terra stante B in eclyptica tantum pro¬
gressus videtur, quantum terra ex B in C promota, ex fixo Sole A
spectatur, cum BD, CA parallelae sint, cumque lineae DF, & GC
parallelae quoque sint, erunt eandem ob causam anguli prostaphae
retici BDF, & ACG quoque aequales, vnde & consequenter
prostaphaeresis (quae hinc demi debet) in vtraque hypothesi existit
eadem, ergo Sol secundum terrae motae hypothesin apparentem lon¬
gitudinem in eclyptica, distantiam à terra, & prostaphaeresin habet
eandem, quam terra immota, quod erat demonstrandum.

Consectarium I.
EXhis sequitur, terram secundum motus sui hypothesin eodem
tempore versari in sui deferentis BCE apogaeo E, quo So¬
lem in apogaeo A deferentis sui ADH: patet etiam terram in ec¬
centrici sui BCE semicirculo versari eodem tempore, Sole in semi¬
circulo eccentrici sui ADH consistente, sed & quàm longitudinem
Sol in D habebit, eandem terra in C habebit, cum per supposi¬
tionem AD ipsi BC sit aequalis. Vnde & consequenter prosta¬
phaeresis vtriusque erit aequalis.
Consectarium II.

AVm itaque Terra iuxta motus sui hypothesin similem semper
„locum in suo deferente obtineat, quam Sol, fixa Terra in suo
deferente, consequenter iuxta terrae fixae hypothesin eadem ex¬
ρorς, dierum aequatio, caeteraque id genus omnia, quaecumque
iuxta stantis terrae hypothesin inueniri solent calculo, reperientur;
quamuis multò totius naturae systemati (Terram stare,
Solem verò moueri) magis congruum sit,
& consentaneum.

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page