Magnes Epilogus

ReadAboutContentsHelp

Pages

Magnes Epilogus  p. 790
Complete

Magnes Epilogus p. 790

LIBRI TERTII MVNDI MAGNETICI PARS DECIMA. MAGNES EPILOGVS, Id est, DEVS OPTIMUS MAXIMUS Totius Naturae Magnes. Catenam Magneticam hucusque tripartito Opere tibi, Lector beneuole, contexuimus; Catenam, inquam, ex omnibus mundi rebus, connexione heracleotica compositam. Atque in primo quidem Libro varias & prodigiosas Magneticarum operationum virtutes continua quadam experimentorum concatenatione tibi ob oculos poluimus, In Secundo veluti Thaumaturgo quodam Magnetico inuisa earundem spectacula, Geometrica, Astronomica, Statica, Mechanica, Magica, Geographica, Nautica exhibuimus. In tertio de nique Libro, Simias omnis generis Magneticas, in theatro naturae, à nemine, quod sciam, hucusque exhibitas, produximus. Vidisti Magnetes Plutonios, Aeolios, lunonios, Vulcanios; Magnetes fossiles, Plantales, Animales, Microcosmiços, Megacosmicos cum admiratione intuitus es. Nihil igitur porrò restat, nisi vt explicatis singulis ad totius Magneticę actionis fontem, totius concatenationis nostrae nexum & vinculum ad Aeternum illum, inquam, & vniuersae naturae Magnetem centralem, à quo sicut per diuinam radiorum diffusionem omnia emanarunt, ita ad eam veluti ad amoris vniuersi centrum & Magnetem aα orα finaliter rapiuntur, postliminio reuertamur: sic fiet, yt haec Catena nostra, quam decem partibus veluti totidem annulis Magneticis quibusdam totum rerum creatarum ordinem comprehendentibus, mysticè neximus, Cabalicae illi x, Zephiroth arbori innexa, mundi totius nexum & ordinem luculentius ostendat. Verum vt quisnam ille Diuinitatis Magnetismus sit, in quo huius admiranda vis & efficacia consistat, intelligamus, breuiter hoc loco, cum is vnicus Catenae nostrae nexus & complementum sit, demonstrandum putaui.

Last edit 8 months ago by Arnoldia Pienaar
Magnes Epilogus  p. 791
Not Started

Magnes Epilogus p. 791

This page is not corrected, please help correct this page

Magnes Epilogus  p. 792
Not Started

Magnes Epilogus p. 792

This page is not corrected, please help correct this page

Magnes Epilogus  p. 793
Not Started

Magnes Epilogus p. 793

This page is not corrected, please help correct this page

Magnes Epilogus  p. 794
Not Started

Magnes Epilogus p. 794

This page is not corrected, please help correct this page

Displaying pages 1 - 5 of 9 in total