De Magnetica [...] Plantarum p. 634

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

Siciliæ, ad lacus ripam in arena seminata, superaffusa aqua salsa, con-
chilia producere non sine voluptate obseruaui. {Experimentum nouum.} Serpens quoque
mortuus nouorum plerumque serpentum seminarium est. Innumera
huiusmodi hoc loco adducere possem: si aut breuitas, cui studemus
id permitteret, aut sagax ingenium, ex his plura alia inferre posse
nesciremus. Sed vt paucis multa complectar, dico. Sicut se habent
variæ herbæ animantium nutrimenta ad ipsa animalia: ita varij hu-
mores varijs qualitatibus imbuti vegetabilium alimenta, ad ipsa ve-
getabilia, Plantas scilicet: Sed sicut ipsa animalia ea nutrimenta vege-
tabilia naturaliter appetunt, quæ naturæ suæ magis fuerint similia &
consentanea, ita & vegetabilia eos humores substantiæ suæ magis si-
miles, & congruos attrahere solent. {Herbæ nutrimentum sibi conueniens attrahunt.} ita vnumquodque animal statim
ex naturæ quadam necessitate ad illud nutrimentum, quod sibi,
suæque naturæ maximè iudicat consentaneum, accurrere solet.
Ita Capra Lentiscum blitum, & extremitates frondium, Bos fœnum,
Asinus carduum, Canis panem, carnemque, Cattus piscem, Lupus
ouem, Accipiter columbum inuadit. Non secus de herbis dicendum
est, vnaquaque trahente liquorem illum, qui ad naturam propriam
conseruandum illi fuerit aptior: ita quod solare est in terra, solares
sibi vendicabunt Plantæ: quod Lunare, lunares: quod Saturninum,
saturninæ: quod Iouiale, Iouiales in se deriuabunt.

Consectarium.

{Metamorphosis Plantarum.}
Ex dictis sequitur, quod quicumque hæc benè intellexerit, is
multa naturæ miracula in Plantarum metamorphosi sit effectu-
rus, quemadmodum paulò ante quoque, dum de insitione agere-
mus ostendimus. Salutiferam enim Plantam in venenosam, veneno-
sam quoque in salutiferam: Triticum in auenam, Ebulum in Sam-
bucum, Ilicem in quercum, Adiantum in Scolopendriam, aliasque
in alias Plantas facilè magnetismo [i]s competente conuertet. Quæ
omnia fusiùs hoc loco ostenderem, nisi ex præcedentibus ea veluti
consectarijs quibusdam constarent.

De magnetismo virgulæ auriferæ, siue diuinatoriæ.

His ritè traditis, examinatisque, nunc hoc loco quæri posset,
vtrum mineralia inter & certas Plantas, seu ligna magnetica
vis, quibus attrahant se invicem, intercedat. Dubium mouit,
VIRGULA DIVINATORIA, siue metalloscopica, cuius maximus in
/metallicis

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page