De Magnetica [...] Plantarum p. 642

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

omni mox torpore ex-
cusso, expansaque deco-
ris sui supellectile vltro
obuiam ei prodire vi-
detur, quod dum facit
in vtroque horizontis
puncto se parallelo quo-
dam situ ita ad Solem
disponit, vt Meridiani
tum Orientalem, tum
Occidentalem faciem,
in Meridie verò flore
thyrso normaliter insistente, horizontale planum perfectè referat,
verbo hemicyclum æquatoris diurnum, ad motum Solis, ea constan-
tia, describat, vt stipula centro eius πρὸς τὰς ορθὰς infixa, in limbo,
horario non secus ac in Sciaterico quodam horas diurnas designet,
sit æquator ACB, Solis ortiuum punctum A, meridianum C, oc-
ciduum B. Solem igitur in puncto A, emergentem flos in D expan-
sus, vsque in E sequetur, stipula sua horas in circulo D, E, designatu-
rus, Solem verò ex C, in B, descendentem flos vultu irretorto comi-
tabitur, vbi Sole se condente, & flos intra calicem suum abditus, vs-
que ad sponsi reditum quieti tantisper se committet. Porro Sole au-
stralia signa percurrente, flos in austrum declinans, vnà cum Sole au-
strales, eo verò borealia signa subeunte, in boream declinans,
boreales describet parallelos, ita vt in uno flore tota solaris motus
ratio patefiat, quod sanè magnum naturæ miraculum censeri de-
bet. Lego de simili flore apud Arabes, quem Haret vocant. Hanc
eandem esse credo, quam Eusebius Noribergius in suo Plinio Indi-
co, vocat plantam mimosam, de quo ita: Alia planta inuenitur
quibusdam hortis quinque palmorum longitudine, & vicinis arbu-
stis, atque parietibus incumbens, tenui caule, eleganti virore præ-
dito, n[e]c admodum rotundo, per intervalla exiguis & pungentibus
spinis obsito, gaudet humidis & petrosis locis, & herba mimosa nun-
cupatur, quoniam manu admota senescit & marcescit, manu ve-
rò remota pristinum virorem recipit,
{Varia Heliotropia.} (cuiusmodi hîc Romæ apud
Eminentissimum Cardinalem Barberinum, dum hæc scribo, me
vidisse memini;) sed non adeo celeriter vt prius, singulis noctibus
Sole occidente senescit, & siccatur quodammodo, ita vt contabuisse
/videa-

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page