Geographia Magnetica

ReadAboutContentsHelp

Pages

Earth  p. 354
Complete

Earth p. 354

circumferentiam desumi nulla ratione potest; neque ex quouis puncto sphaericè extra circumferentiam propagatur; hoc enim si fieret, ergo magnetica confusè & nulla certa lege dirigerentur, cum nulla ratio sit cur non potius ab hoc, quam illo puncto dirigantur, sed haec praeterquam quod contra Philosophiae Magneticae principia sint, experientiae quoque reclamant; certa itaque lege diriguntur, quae est ex polis CD in circumferentiam, vt ex figura apparet; non secus ac parabolica, seu elliptica speculi concauitas exceptos Solis radios ex omni puncto in punctum, qui focus dicitur, vbi & vstio fit, & ignei vigoris verum centrum reflectit, vt hinc propagati ignei radij vsibus humanis deseruiant; Non secus, dico, Magneticum vigorem ex quouis Magnetici corporis puncto, vel directè , vel reflexè in puncta polaria propagari, & hinc veluti e centris sphaericè diffundi, vbi vides partem Borealem acus SC semper circumferentiam Borealis poli C respicere, Austrina acus pate ipsi polo insistente ; partem verò acus DM Australem, circumferentiam Australis poli respicere, Borea parte poio Australi D insistente, cuius rei ratio est, quod in Magneticis, vt in Theorem. lib.1. dictum est, similes partes naturaliter se fugiant dissimiles vero se appetant.

{Ut radij in elliptica & parabolica concavitate speculi in unum punctum reflectunt, ita radij Magnetici.}

Last edit 5 months ago by Stephen
Displaying 1 page