427v

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Incomplete

Guillelmum limosini magistrum Nicolaum de Salis
Jacobum Aurelhe Aycardum Vedelli et Clarium
Borrays supra citatos quorum iuramenta recipi
petiit et demum vero audiri et diligenter examinari.

Qui testes citati et producti juraverunt in presentiam
dicti domini Bertrandi procuratoris partis adverse
perhibere testimonium veritatis de et super
hiis de quibus fuerint interogati.
[signature] Ego Petrus Calvini notarius dicte curie palatii.

Anno domini quo supra die jovis xxiiii? mensis
Februarii coram prefato domino judice pro tribunali
sedente comparuit supradictus dominus Johannes de
Ysia procurator nomine procuratorio quo supra exhibens
offerens et producens quamdam papiri cedulam scriptam
quam petiit legi et publicari et nichilominus in presenti
processu insi? et describi vel saltem affixari petens
etiam? et fieri requirens prout et sicut? in ipsam papiri
cedula continetur cuiusquidem cedule tenor equitur prout infra

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page