436r

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete

Primo super primo titulo dictorum titulorum
superius pro parte dicti Petri Hugueti productorum
dixit contenta in ipso primo titulo vera esse. Interogata
quomodo ea scit respondit quia bene sunt anni viginti
lapsi vel circa ipso teste loquente existente in
partibus neapoletanis in quadam galea armata
quam eo tunc patronisabat Antonius de Lueys dicte
civitatis in comitiva certarum galearum armatarum
guerram agentium contra hostes seu inimicas
domini nostri regis. Galee ipse armate quadam die reperientes
quamdam magnam galeotam armatam cuiusdam
Corrandi de auria nominis januensis quicum ipsa galeota
armata guerram faciebat contra amicos domini nostri
regis galeotam ipsam manu armata ceperunt in
qua galeota capta fuit et reperta Magdalena producta.
Et post captionem? illius galeote armate loquens
ipse vidit ipsam Magdalenam in dicta galea

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page