2

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

tiones que habite sunt coram me inter abbatem Broniensem Ebriorum et Manassem nobilem virum de Hirge. Sunt autem hee. Cum idem Manasses ob amorem Dei et remissionem peccatorum suorum dissoluisset ire Iherusalem, venit in presentiam nostram et quaedam allodia sua que iacent in pago Hasbania, scilicet Miele et Musin cum omni integritate et libertate sua, cum ecclesia, cum servis et ancillis, terris cultis et incultis, campis, molendinis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus tradidit in manu nostra ad usus abbatis et fratrum Broniensis ecclesie Deo et sancto Petro inibi deservientium, hiis conventionibus interpositis: predictus abbas Ebroinus dedit eidem Manassi octoginta marchas eo rationis modo ut si in hac peregrinatione contigerit eum mori aut reversus obierit absque ut vulgo dicitur legitimo corporis sui herede, hec predicta allodia iure hereditario Broniensis ecclesia inperpetuum libere possideat; quod si redierit et predicta allodia redimere voluerit, non plus quam quidraginta marchas Broniensi ecclesie reddet, sic tamen ut si uxorem duxerit et legitimos corporis sui heredes ex ea habuerit, tam ipse quam predicti legitimi corporis sui heredes in hac possessione sibi succedent; si autem ex hiis predictis suis legitimis heredibus quandoque ut prediximus sine legitima corporis sui successione defecerit, predicta Broniensis ecclesia per ipsam traditionem quam ego suscepi sine aliqua exactione vel contraditione recipiat possidenda in perpetuum; post redemptionem vero, si aliquis legitimorum heredum quamdiu vixerint aliqua voluntate vel necessitate alteri ecclesie sive alicui homini secularium invadiare vel vendere sive dare voluerit, non poterit, sed supradicta traditio Broniensi ecclesiae inconvulsa permanebit. Sub eisdem conventionibus quibus Miele et Musin tradidit, tradidit etiam allodium de Neurelesie pro salute parentum suorum [inibi?] quiescentium, ita uta quamdiu vixerit vel heredes legitimi sui corporis iure suo possidebunt; si autem omnes defecerint, Broniensis ecclesia sicut Miele et Musin libere possidebit, ita sane ut sex monachi ibi Deo [servitori?] et pro peccatis eius oraturi aggregentur; quibus monachis de [redidibus?] ipsius allodii et de aliis sufficientia victus et vestitus procurabitur, [resid???]

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page