Pages
(seq. 1)
Viro Clarissimo DD. ANTON GOUANIO J.pl.d. Car. Linné
Hero accepi, nescio per quem, prosantissimum opus Tuum V.C illustrationes ac observationes Tuæ botanicæ, pro quo reddo grates quas umquam valeo maximas. Fugitivis tantum oculis etiam illud evolvere potui sed attentissimus idem perlegam, quam video opus plenum observationibus ex plantis vivis apud vos prostantibus, quas nos non habemus, certe video Te hoc absolvisse multo labore, cura et penetratione, et inde ætatem ferre. Si vero ulterius quoddam supersit dubium, spero, pro solita tua gratia, Te me docendum extricando mihi obscura. De hoc opere certe Tibi ex animo gratulor.
[on the bottom, left: red sealing wax stamp; later hand: De la part de la Société Linnéenne de Sain à M. Perrottet, lún de ses membres Le 24 mai 1822. C. d L]
(seq. 2)
Hac ætate maxime de vita periclitatus fui nec dum in integrum restitutus; vixi restituendus perfecte ob ingravescentes annos. iucundissimum opus opere Tuo mihi obtulisti, sed requirit multos dies, cum debeam hoc non fugitivis oculis perlegere, sed omnia ac singula oculissime perpendere. Scripsisti etiam mascule ut solidum et honestum virum decet, nulli gravis, omnibus amicus. Non more juve- num petuliorum, sed uti gravem Authorem decet. Verbo fingula conferunt ad Libri authoritatem.
vale et fave
Dabam Upsalen 1774 li 16 Octobr