Houghton Library

Pages That Need Review

Conrad of Saxony Sermons Transcription

(seq. 34), folio 16v
Needs Review

(seq. 34), folio 16v

COLUMN 1 uiuum excoriaverit. Ideo beatus Bartholomeus bene potuit dicere. Tulerunt pallium in cum. et. circa. Sed attendite karissimi. quid est qua druplex pallium. Videlicet pallium usuale. pallium naturale. pallium spirituale. pallium immortale. primum est muliere. secundum. Naturale. tertium gratie. quartum. glorie. De. primo. mathaeus. v. Qui uult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere dimitte ei et pallium. Ecce tu qui pauperi nudo forte numquam tunicam dedisti. Ecce pauper nudus iam paratus est tecum coram summo iudice contendere pro tunica. Coram illo utique iudice qui et iudex et testis. erit pro paupere. Iuxta illud Mattheus xxv. Nudus fui et non operuistis me. Nonne times tam graue iudicium pro tunica subire qui cum. uel. caecitas tunicas posses sine tua penuria pro deo dare. Dimitte ergo pauperi non solum tunicam sed et pallium. Attende quod martinus non huius dimitte pallium superfluum. dimisit et necessarium. ¶ Minus proximum amare conuincitur qui in necessitate illius etiam quae sibi sunt neccessaria non partitur. Si autem sic timendum est uidicium pro tuinica uel pallio non dato. quinto magis pro ablata uel habito deniuisto. Legitur certe. Iosue. uii. Quod Achor. pallium coccineum subtrahens horrenda morte periit cum filius et filiabuus. Nonne ergo times si pallium uel aliam uestem de inuisto habes. Nonne horres quod pro male acquisitis periit pater cum natis? Nati pro patribus sepe puniuntur quia patres pronatis sepe transgrediuntur. Sepe ad duaritiam cor parentis illicit fecunditas prolus. ¶ De secundo. Miche ii. De super tunicam pallium sustulistis. Corpus est qui quidam dictam tunica naturalis. haec anima matris constanter reliquid in passione. quia indubitantur causa incipiet in resurrectione. De inde autem recipiendi quaerere pro anima martyris. Canticum.v. Expoliaui me tunica mea quomodo induar illa Super hanc tunicam est pellis

Nullius uicit glacies hiemabit in illo In quo uirtutes uer posuere suus

COLUMN 2 quia pallium naturale. Hoc pallium beatus Bartholomeus uolentibus tollere tunicam. Sanctus primo dimisit. Unde uere dicere potuit. Tulerunt pallium in cum. Quare miser homo de pallio pulchro superbit. cum sub pallio tam abhominabilis et im mundus sit? \augustinus/ Augustinus. O pellis morticina quid tenderis? O sanies fetida quid inflaris. Quid prodest anime deformi pulchrum pallium. et quid obest anime pulchre uile pallium \augustinus/ corporis. Augustinus. Non querit a nobis amator uidetur deus pulchram carnem sed pulchros mores. De. iii Genesis. xlix. Lavabit in uino stolam suam et in sanguine uuae pallium suum. Hoc dicitur deinde qui interpretatur confitens et significat penitentem pietatem. scilicet. confitentem. Cuius stola est fides. palliumm conuersatio. Que si maculant habuerint. Lavari debent in uino compunctionis. et in sanguine lacrimarum expresso deuius oculorum. Gregorius. ab oderis lacrime quia quidam sanguis. anime deterrant. vere bene indigeremus si sanguineas lacrimas. flere possemus ut pallium uite nostre bene mundaremus. Denique fedum pallium mala uita. mali mores. et quam pulchrum pallium est bona uita et pulchri mores. Hoc pallio bene ornatur hic coram deo et angelis et hominibus. . Uerus ornatur nec auri nec uestis pompa. Sed mores boni sunt. Fratres karissimi stola bona est uita bona. pallium bonum cum fama bona. Hoc pallium etiam petrus mortem hominis remanet in terris. Sacti iam regnantes in celo pallia sua nobis uel quaerunt in mundo. Hoc bene significant est in Elya. qui ascendens in paradisum reliqui inter pallium. Ecce beatus Bartholomeus ita tot annis regnauit in celis. Et adhuc pallium suum. fama sua. exemplum suum in terris est in terris. Simili dico de aliis sanctis.

Last edit 5 months ago by Sean J. Gilsdorf
Displaying pages 11 - 11 of 11 in total