Pages
(seq. 6)
multum quoque debetur nostrae observantiae tibi honoratissime Dom. Hutchinson; Ecce auditores, Ecce virum omni Doctrinâ atque artium optimarum Studiis eruditum! Ecce Filium in quo academia nostra gaudet, qui summos fere Provinciae honores occupat & summa Prudentia summaque Fidelitate muneribus fungitur, laetamur virum tam sedulum tamque sincerum, ad ardua Provinciae officia delegatum esse, Virum qui Patriae Prosperitati consulit Legesque celeberrimas ut stabiliat ac conservet; diligenter incumbit - Domine honorande salveto -
Caeteros quotquot adsunt Patres Provinciae conscriptos vigilantissimos salutare volumus; Provinciae gratulor viros sapientiâ integritate studioque ad salutem publicam promovendam praeditos; Totique senatui academiae dignissimo gratias reposcat oratio, vobis curatores vigilissimi & socii literatissimi pro cura & studio quo erga nos omnino indignos exhibuistis pro consiliis votisque grates lubentissime persolvimus -
Et dum in hoc Theatro gratulandi versamur grates viris honorandis ingeniorum cultoribus nostrorum, testaremur praecipue tibi reverende pariter ac honorande Praeses -
Virtutes tuas eximias omnes mirantur, Exemplar his describere ego indisertus, orator, nec Eloquentia nec Doctrina claurus non audeo; Pietatem tuam erga Creatorem, Humanitatem erga nos, solum admiramur non enim nobis /exprimere
(seq. 7)
exprimere concessum est; omne Praeconium facile vincunt Benevolentiam a te acceptam grato animo & agnoscimus & profitemur, te semper Honore prosequemur, te observantia semper colemus — Decet deinceps salutare summa observantia Professores Academiae — Salvete viri uterque suo praestantissimus munere; Salvete O ambo colendi nobis semper cunctis nominibus; te reverendissime Doctor salutare gestet oratio, accipe summam erga te gratitudinem, pro tot illustribus Beneficiis quibus nos cumulare dignatus es quid plura dicam ? quidve laudes tuas insequar! Laudes quas non alter nobiliori modestia vitat non alter sane melius meretur; Deus te salvum & in columem academicae diutissime conservet & denique ad istam quam aliis praedicasti Felicitatem sed serus o serus accipiat —
Solita tuâ mansuetudine Tu quoque Dom Winthrop vir multis de causis amande simulque honorande, tu mihi favete dicenti
Solita tuâ mansuetudine freti, gratias non quas debemus sed quas possimus summa animi gratitudine agere audemus; Humanitatem tuam generosam norunt omnes vel infimi; vires animi & Virtutes uno ore cum plausu agnoscunt; diu dulce Decus nostrum vivas! diu diuque Togae harvardianae Gloria vivas! De tuis laudibus nulla unquam sileat Aetas, Famam nulla obliteret oblivio —
(seq. 8)
Vobis viri honorandi Tutores spectatissimi causas maximas gratias agendi habemus, gratias quas possumus nunc Temporis lubentes agimus majores semper acturi — Tibi praecipue Dom. Kneeland ex hoc numero obligationes confitemur pro cura studioque dum sub tuo moderamine fuimus — perge vir docte de bonis Literis bene mereri, & reliquiae vitae sint consumptae in Republica inservienda eadem Fidelitate qua academiae inservisti — annis aetatis tuae elapsis multos adjiciat Deus, iisdem decurrentibus sanum incolumemque te praestet — Vos quoque venerandi Ecclesiarum Pastores viri Literatura ac Pietate inclyti salvete! salvete Plurimum reverendi! fundite adhuc Praeces prevalentes pro nobis atque fructus laborum largissimos vestrorum ac in Terris & in Caelis laeti videatis.
Vos generosi Juvenes academicae nostri alumni, utriusque Laurea gradus decorati salvete—vos salvete Sodales academici surgentia Patriae Lumina — Omnes Literatura aut Pietate pollentes solutat Oratio — singulisque ubicunque Terrarum estis Humanitatis Cultores Reipublicae vel academiae fautores salvete, denique Literati, vel amantes Literarum aut Literatorum, Quicunque, vel quaecunque vivite & salvete universa Corona.
(seq. 9)
Oratio Valedictoria
Non absque Sensu Tenuitatis meae, humilimo haec Rostra ascendo, Vobisque omnibus, Auditores, huic Solennitati conventis gratulari audes; Vobis praecipue Fratres gralutor hunc Studiorum nostrurum Eventum; hujusce Spe Diei venturae, Cursum academicum, Gaudio iniimus; Nihil (Spero) vetat Tempus exoptatum diuque expectatum charissimis meis in hoc cursu Literarum Fratribus gratulari. Gratulor etiam tantam virorum dignissimorum Frequentiam huic annuo Ritui esse conventam; Cumulum non parvum addit Laetitiae quam ipse Dies secum attulit. Hic, Fratres, inter artium Vigorem, otio viximus Dulcia Literarum sorbentes; hic Delicias Philosophiae investigavimus; hic Naturae Profunditatem exploravimus; hic dum pene orbs tota Terrarum Bellis horridis inflammata fuit, nos Musis amicis versati, suavique Consuetudine fuimus refecti O Tempora vere jucunda! O Dies maxime optandi! Sed transierunt non iterum volvendi! Felices o ter & amplius si studiis animos intendissemus; dum haec commemoramus Grates maximas Deo immortali agimus, qui nos ab Morbis, Periculisque multis in Cursu Literarum incolumes servavit; quique ab illo Die benignissime faverit;hanc academiam a Principio purgere jusserit; quique ab illo Die benignissime faverit; illius sub Praesidio hoc Lyceum Vires acquirat eundo ac diutissime /flo
(seq. 10)
floreat, non solum sub iis nunc Dierum, sed etiam sub natis Natorum & qui nascentur ab illis —
At nec Tempus, nec Patientia vestra, auditores, quâ non licet abuti, his amplius addere sinent; & Grates Viris honorandis, Ingeniorum Cultoribus nostrorum testaremur tibi verum speciatum, Caput o Dulce nostrum, tibi reverende Praeses praecipue debentur; Virtutes tuas eximias omnes mirantur; Exemplar his describere Ego indisertus Orator, nec Eloquentiâ, nec Doctrinâ clarus, non audeo; Pietatem tuam erga Creatorem, Humanitatemque erga nos solum admiramur, non enim, nobis exprimere concessum fit; - Omne Praeconium facile vincunt; Benevolentiam a te acceptam, grate animo & agnoscimus & profitemur;—Te semper Honore prosequemur, Te observantia semper colemus —
Decet deinceps salutare, summa observantiâ Professores academiae; salvete Viri, uterque suo praestantissimus munere! statione sua spectatissimus! salvete O ambo colendi; nobis semper cunctis nominibus—Te Reverendissime Doctor, compellare gestit Oratio; accipe summam erga te Gratitudinem, pro multis Beneficiis quibus nos cumulare dignatus es; Quid plura dicam? Quid ve Laudes tuas insequar Laudes quas non alter nobiliori modestia vitat, non alter sane melius meretur; Deus te Salvum & in columem Academiae diutissime conservet, & denique ad istam /quam