Magdalena - Case 1 - ADBR 3B 858

ReadAboutContentsHelp

Pages

194
Complete

194

[257r]

Super secundo titulo dixit alia nescire nisi illo que supra dixit et deposuit.

Super contentis in tercio titulo, dixit se nichil scire de contentis in eo

Super contentis in quarto titulo dixit se nichil scire de contentis in eo.

Super contentis in ultimo titulo de fama dixit famam esse de testifficatis per eam supra inter noticiam scientes de eisdem.

Et non est docta et cetera. Nec attinet producenti et cetera.

Anno quo supra die Iovis quartadecima mensis Iulii coram dicto domino locumtenentis dicti domini vicarii more maiorum pro tribunali sedente comparuit dictus dominus Bertrandus Gonberti nominibus

Last edit over 5 years ago by Dan Smail
195
Complete

195

[257r]

quibus supra petens dicta testium pro sui parte auditorum legi et publicari aut saltim dictum unius pro omnibus, quibus lectis et publicatis petit in causa presenti summam ferri.

Ex adverso comparuit dictus dominus Iohannes de Ysia quo supra nomine non consentiens publicationi testium fiende, et causa quo publicentur illorum necnon et titulorum atque interrogatoriorum super quibus fuerunt auditi et interrogati petit copiam et terminum congruum sibi assignari ad deliberandum, protestans quod sit sibi solum ius dicendi et obiciendi contra dicta et personas testium quando sibi videbitur expedire.

Et dictus dominus locumtenens dicti domini veram iussit dicta testium

Last edit over 5 years ago by Dan Smail
196
Complete

196

[258r]

legi et publicari aut saltim dictum unius pro omnibus, quo facto concessa copia postulata parti petenti et ad dicendum contra quitquid diocere voluerit diem sabbati proximam pro termino assignavit.

Et incontinenti iuxta ordinationem dicti domini locumtenentis dictum seu depositio Antonete Poncie fuit lectum et publicatum pro alio teste.

Ad quam diem sabbati supra pro termino assignatam que est sextadeciam dicti mensis Iulii in vesperis coram memorato domino locumtenente dicti domini vicarii pro tribunali sedente comparuit dictus dominus Bertrandus Gonberti nominibus quibus supra

Last edit over 5 years ago by Dan Smail
197
Complete

197

[258v]

petens et requirens in causa presenti summam ferri et ad hoc certam diem et horam assignari de expensis protestando

Ex adverso comparuit dictus dominus Johannes de Ysia quo supra nomine dicens quod nondum habere potuit a notario cause presentis copiam attestationum partis adverse et ideo deliberare non valuit super eisdem, quare petit dictam copiam sibi concedi aut saltim visionem antequam ad ulteriora procedatur, de expensis protestando.

Et dictus dominus locumtenens concessa copia postulata parti petenti aut saltim visionem attestationum predictarum et ad dicendam contra quicquid dicere voluerit

Last edit over 5 years ago by Dan Smail
198
Complete

198

[259r]

necnon et ad audiendum summam super causa presenti diem martis proximam in terciis pro termino assignavit et interim quelibet pars producere debeat quicquid producere voluerit

Ad quam diem martis in terciis supra per dictum dominum locumtenentem assignatam que est dies decima nona mensis Iulii coram dicto domino locumtenenti dicti domini vicarii more maiorum pro tribunali sedente comparuit dictus dominus Antonius Arnaudi quibus supra nominibus petens et requirens ut supra videlicet in presenti causa summam ferri quam paratus est audire de expensis protestandi.

Ex adverso comparuit dictus dominus

Last edit over 5 years ago by Dan Smail
Displaying pages 161 - 165 of 177 in total