Magdalena - Case 1 - ADBR 3B 858

ReadAboutContentsHelp

Pages

31
Complete

31

[192r]

si que fuit post dictam appellationem revocetis et revocari faciatis indilate [without delay] que nos etiam revocamus -indebite- per presentes mandantes nobis acta omnia dictam appellationem tangencia clausa correcta et fideliter sigillata huic ad diem octavam post presentationem presentium. Ad quam diem citari mandetis dictam Magdalenam comparituram coram nobis si sua putaverit interesse ut ipsis ?habitis? valeamus de meritis dicte appellationis iuridice cognoscere et partibus ipsis iusticie complementum ministrare hiis opportune inspectis et debite exequtis remanentibus presentanti. Datu(m) Massilie die martis sextadecima mensis Augusti anno domini millesimo quadringentesimo septimo.

Et dictus dominus locumtenens -recipi- dicti

Last edit about 4 years ago by Dan Smail
32
Complete

32

[192v]

domini vicarii receptis dictis literis inhibitoriis respondit que ipse non intendit aliquid innovare contra formam appellationis predicte ymo iussit acta omnia de quibus in dictis literis inhibitoriis mentio habetur fieri per me Petrum Fresquerie juniorem notarium cause ipsius et inde clausa correcta et sigillo dicte curie fideliter sigillata dicto domino iudici ad quem ?mitti? ad diem in dictis literis comprehensam.

Ego vero dictus Petrus Fresquerie notarius cupiens ut teneor mandatis dicti domini locumtenentis reverenter obedire ad extractionem dictorum actorum processi prout ecce.

Tenor dictorum actorum

Last edit about 4 years ago by Dan Smail
33
Complete

33

[193r]

Causa suspicionis Petri Hugueti contra Magdalenam uxorem Hugonini de Cergeus sabaterii.

Anno incarnationis domini millesimo quadringentesimo septimo die mercuri vicesima quinta mensis Maii. Constitutus in presencia et audiencia magnifici et potentis viri Mathei de Bella Valle domini de Bicheria consiliarii Regii honorabilis vicarii civitatis Massilie in curia Regia dicte civitate more maiorum pro tribunali sedentis Petrus Hugueti magister ayssie dicte civitatis et eidem domino vicario exhibuit et presentavit quasdam suspicionis literas ab auditori nobilis et circumspecti viri domini Johannis Raynaudi licentiati in legibus iudicis alterius curiarum Palacii civitatis

Last edit about 4 years ago by Dan Smail
67
Complete

67

fol. 193v

premisse emanatas clausas quas aperiri petiit sibi que terminum congruum assignari ad presentandum acta coram judice recusato facta de expensis protestando.

Et dictus dominus vicarius iussit citari Magdalenam uxorem Hugonini de Cerges sabbaterii partem adversam in hac causa ad diem veneris proximam ad videndum apertionem dictarum literarum et ad procedendum in causa presenti per Richardum de Ponte nuncium presentem et intelligentem.

Qui nuncius iens et inde rediens retulit michi notario subscripto se dictam Magdalenam personaliter compertam citasse prout supra a dicto domino vicario habuit in mandatis.

Last edit about 5 years ago by Dan Smail
68
Complete

68

fol. 194r

Haec scripsi ego Petrus Fresquerie iunior notarius et dicte curie palacii vicenotarius.

Ad quam diem veneris supra per dictum dominum vicarium assignatam que est dies vicesima septima dicti mensis madi coram dicto domino vicario pro tribunali sedente comparuit dictus Petrus Huguet citra procuratorum suorum revocationem reproducens literas predictas suspicionis clausas quas aperiri petiit legari et publicari et inde terminum congruum sibi assignari ad presentandum acta sua suspicionis de expensis protestando.

Last edit about 5 years ago by Dan Smail
Displaying pages 31 - 35 of 177 in total