Magdalena - Case 2 - ADBR 3B 861

ReadAboutContentsHelp

Pages

434r
Complete

434r

ab omnibus in ipsis galeys existentibus quod ipsa Magdalena erat sclava ipsius Petri Hugueti quam idem Petrus secum duxit in dicta sua galea ad civitatem presentem. Interogatus quomodo scit testificata per eum respondit quia vidit in predicta galea Jacobi Martini navigabat ut predixit et in regressu viagii dicti Jacobus Martini et Petrus Hugueti cum eorum galeis predictis simil? venerunt ad civitatem presentem. Interogatus de anno die mensis et hora dixit se non recordari.

Item secundo titulo dictorum titulorum predictus testis loquens interogatus et diligenter examinatus dixit et suo iuramento deposuit contenta in ipso secundo titulo vera esse. Interogatus quomodo ea scit respondit quia dictus Corandus de auria cum predicta sua galea armata gueram faciebat contra dominum nostrum regem.

Item super tertio titulo dictorum titulorum testis ipse

Last edit almost 2 years ago by kpwang
434v
Complete

434v

loquens interogatus et diligenter examinatus dixit et suo iuramento deposuit se tantum scire super eo. Videlicet vidisse dictam Magdalenam existentem in domo dicti Petri Hugueti per magnum temporis spatium eidem Petro in suis negotiis serviendo.

Item super quarto titulo dictus testis interogatus et diligenter examinatus dixit se nichil scire de contentis in eo.

Item super quinto titulo dixit se nichil scire super eo.

Item super sexto titulo dictorum titulorum testis ipse interogatus et diligenter examinatus dixit et suo iuramento deposuit se nil aliud scire super eo quam supra dixit et deposuit.

Item septimo et ultimo titulo dictorum titulorum testis ipse interogatus et diligenter examinatus dixit et suo iuramento deposuit vera esse testificata per eum de aliis dixit nichil scire.

Last edit almost 2 years ago by kpwang
435r
Complete

435r

nichil deficit sed erronee remansit non scripta

Last edit about 4 years ago by Dan Smail
435v
Complete

435v

Item interogatus dictus testis loquens et diligenter examinatus super interogationibus generalibus ? si fuit doctus instructus rogatus requisitus vel subornatus pro huiusmodi testimonio ferendo. Item si prece pretio amore timore vel favore aut amicitia vel inimicitia alterius dictarum partium deposuit testificata per eum. Item si est consanguineus vel afinis dicti Petri Hugueti ad singula singulariter iuramento respondit quod non

Anno et die quibus supra Nicolaus de Salis surgicus habitator dicte civitatis Massilie testis pro parte dicti Petri Hugueti citatus et produtus iuravit in presencia dicti domini Bertrandi Gomberti procuratoris partis adverse ad sancta dei evangelia dicere et deponere veritatem de et super his de quibus fuerit interogatus. Et deposuit dictum die xviiii predicti mensis Februarii qui iuramento suo interogatus et diligenter examinatus.

Last edit almost 2 years ago by kpwang
436r
Complete

436r

Primo super primo titulo dictorum titulorum superius pro parte dicti Petri Hugueti productorum dixit contenta in ipso primo titulo vera esse. Interogata quomodo ea scit respondit quia bene sunt anni viginti lapsi vel circa ipso teste loquente existente in partibus neapoletanis in quadam galea armata quam eo tunc patronisabat Antonius de Lueys dicte civitatis in comitiva certarum galearum armatarum guerram agentium contra hostes seu inimicas domini nostri regis. Galee ipse armate quadam die reperientes quamdam magnam galeotam armatam cuiusdam Corrandi de auria nominis januensis quicum ipsa galeota armata guerram faciebat contra amicos domini nostri regis galeotam ipsam manu armata ceperunt in qua galeota capta fuit et reperta Magdalena producta. Et post captionem? illius galeote armate loquens ipse vidit ipsam Magdalenam in dicta galea

Last edit almost 2 years ago by kpwang
Displaying pages 61 - 65 of 133 in total