Image 2

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Needs Review

L. uirgino tr[ibuno] mil[itum] ducendi ad claudium co[n]s[ulem] tradunt[ur].
due simul turmae samnitum praesidii ca[usa] missae. Qui
ubi ad co[n]s[ulem] p[er]uenerunt. l[itte]raeq[uae] lectae p[er] interpretem sunt
et ex capitiuis p[er]contatio facta. tum claudius non id
t[em]p[u]s esse rei pu[blicae] ratus. quo consiliis ordinariis prouinci-
ae suae q[ui]sq[ue] finib[us] q[uod] p[er] exercitus suos cum hoste destina-
to a[b] senatu bellum gereret. audendum ac nouandum
aliq[ui]d quod coeptum non minorem apud cives q[uam] hostis
terrorem faceret p[er]petratum in magnam laetitiam ex [et]
magno metu uerteret. l[itte]ris hasdrubal romam ad se-
natum missis simul et ipse P[atres] c[onscrip]tos q[ui]d pareret edocet
monet ut cum in umbria se occursurum hasdr[uba]l frat[r]i
scribat. legionem a capua romam accersant. delectum
romae h[ab]eant. exercitum urbanum ad narniam hosti
opponant. Haec senatui scripta. Praemissi in(?) nuntii
p[er] agrum larinatem marucinum ferentanum pretussi-
anum qua exercitum ducturus erat ut omnes ex
agris urbib[us]q[ue] com[m]eatus paratos militi ad uescendum
in uiam deferrent. equos iumentaq[ue] producerent ut
uehiculo[rum] fessis copia e[ss]et. Ipse de toto exercitu ci-
uium socio[rum] quod roboris erat delegit. vi [milia?] peditu[m]
mille eq[u]ites p[ro]nuntiat occupare se in lucanis p[ro]xima[m]
urbem punicumq[ue] in ea praesidium uelle ut aditer pa-
rati omnes e[ss]ent. Profectus nocte flexit in picenum

Notes and Questions

Please sign in to write a note for this page

RGruendel

Found the text under: https://www.loebclassics.com/view/livy-history_rome_27/1943/pb_LCL367.381.xml

RGruendel

The Harvard (Loeb Classic) version suggest "item" for the abbreviated word in line 15. However, I read it as "in", so I am uncertain what the complete word could be.