Untitled

ReadAboutContentsHelp

Pages

Image 1
Needs Review

Image 1

tamen tu debes intrare qui hoc ipsum proposuisti [et] ego in no[mi] ne [christ]i consignans mem[et]ipsum medias flammas ingressus sum Ignis uero huc illucque dispergi ac fugere a me p[a]enitus coepit st[et]i in medio ignis dimedium fere hor[a]e [et] in nomine d[omi]ni in nullo penitus lesussum Uidentes autem populi cum ingenti admiratio ne adclamauerunt [et] benedixerunt d[omin]o dicentes Mirabilis d[eus] in s[an]c[t]is suis Coeperunt autem perurguere [et] manicheum ut intro ir[et] in ignem At ille reluctare coepit [et] subtraherese Tunc con p[re]hende[tes] eum turb[a]e iniecerunt eum in medio ignis [et] statum circum[dans] eum flamma atque urens semiustum reddidit [et] illu[m] quidem cum dedecore ex urbe populus eiecit cla[ma]ns [et] dicens Ui uus ardeat seductor me uero adsumentes secum [et] benedicen tes d[omi]n[u]m ad ecclesiam perducunt Alio quoque tempore dum transeo iuxta templum quoddam uidi sacrificare gentiles [et] aio ad eos Cur uos cum sitis homines rationabiles immolatis mutis [et] insensibilibus simulacris Nonne [et]iam uos multo magis [sine sensu] estis qu[a]m illi quibus immolatis Ad hunc sermonem d[omi]n[u]s aperuit illis intellectum [et] relinquentes errorem suum quem agebant secuti sunt me [et] crediderunt saluatori d[omi]no n[ost]ro Fuit mihi aliqu[a]ndo ortulus monasterio uicinus in quo propt[er] aduentantes fr[atre]s holera colere uidebamur Quidam autem genti lis ingressus est nocte [et] furatus est holera que cum pertul[isset] ad domum suam igni adposuit ut coquer[et] cumq[ue] tribus h[oris] continuis ingenti igne suggesto neque feruere neque moll[iri]

Last edit over 1 year ago by adamsrj
Image 2
Needs Review

Image 2

lefieri potuiss[et] In sem[et]ipsum regressus ille qui furatus est [e]repta rursus de foco holera reportabat ad nos [et] prosternens se ante pedes n[ost]ros rogare coepit ut peccati sui ueniam merer[et]ur [et] fier[et] [christ]ianus quod [et] imp[et]rauit Accidit autem eadem die hospites uenire ad nos plurimos fratrum quibus oportune holera ipsa parata sunt Gratias autem referentes d[omi]no pro mirabilibus suis duplicem l[a]etitia[m] gessimus [et] pro salute hominis [et] p[ro] beneficiis diuinis INCIPIT DE S[AN]C[T]O HELENO FUIT ET ALIUS UIR S[AN]C[TU]S HELENUS NOMINE hic a pueritia in seruitio d[omi]ni omni cum continentia deseruiuit [et] castissimis institutionibus enutritus ad summa merita peruenerat Denique cum adhoc puer ess[et] in monasterio si necessarius fuiss[et] ignis ut e uicino p[et]er[et]ur ardentes prunas uestimento de ferebat inleso Quod ammirantes om[ne]s qui aderant fr[atre]s studium animi ui taeque ei[us] ac meriti imitar cupiebant Huic quodam tempore cum solus ess[et] in heremo desiderium uescendi mellis exortu[m] est [et] conuersus uidit in saxo sauum mellis inherentem Sed intellegens inimici hanc esse fallaciam continuo sem[et]ipsu[m] increpans ait Discede a me deceptrix [et] illecebrosa concu piscentia Scriptum est enim sp[irit]u ambulate [et] concupisce [n]tias carnis ne perficeritis [et] statim derelinquens [et]iam ip [su]m locum discessit [et] abiit in desertum atque ibi tantam carnis concupiscentia punienda ieiunio sem[et]ipsum coe

Last edit over 1 year ago by adamsrj
Displaying all 2 pages