fol. 21v

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

Deus votis tuis faveat, Deus votorum tu-
orum te compotem faciat, Deus voluntatem
tuam in bonum perficiat, Deus vota tua
confirmet, Deus votis tuis suffrage-
tur, Deus tibi quod optas concedat, Deus
tibi vota tua accedere faciat, om-
nia Deo favente agas. Si igitur cor-
di est, si in voluntati est, si voti est, si a-
nimi est, si desiderii est, ora iam, pete,
obsecra, ne taceas, erumpe in vo-
cem, exclama fortiter, plange ini-
quitates tuas, mala scelerum tu-
orum deplora, quae prava gessisti,
flendo commemora, quae illicita
commisisti lacrimis ablue. De-
plorata scelera dilui solent. Re-
atus tui dolorem plange, poenam
tuam flendo agnosce, lamenta

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page