Astronomica Magnetica p. 249

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

CAPVT I. Sphaera Magnetica. PROBLEMA I. Magneticum Astrolabium, siue Planisphaerium construere. Hic, Lector habebis aliqua, quae de se esse vsui possunt etiam inedependenter à magneticis motionibus, boni tamen aequique consules, quod & magneticam tibiapparentiam exhibeo, hoc enim factum est, non vt à me ditior fias; sed ne extra Rhombum à me diuitias esse accersitas crimineris. Fiat circulus in materia aliqua solida cuiuscunque magnitudinis ABCD in 4. quadrantes ea qua vides ratione diuisus; referetque linea AB axem mundi DCAequatorem, circulus autem ABCD meridianum, cui parallelos Solis siue signorum ea, quae sequitur ratione, inscribes. Numera ex punctis DC vtrimque tam versus A quàm B maximam declinationem Solis videlicet 23. grad & 30. min. & per finem, horum gradum duc lineas rectas parallelas Aequatori, quarum IS, 69. lineam, PN verò W referet Tropicum; caeterorum verò signorum parallelos è tabula declinationis punctorum eclipticae, siue signorum describes, gradum

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page