Astronomia Magnetica

ReadAboutContentsHelp

Pages

Astronomica Magnetica  p. 247
Complete

Astronomica Magnetica p. 247

246

Libri Secundi Artis Magneticae

PARS TERTIA.

ASTRONOMIA MAGNETICA

Planisphaerij Magnetici fabricam, σκιοτες ικογραφιαν, & omnis generis ὡροσκόπια ἀυτοκινητο-μαγνιτικά continens.

ΠΡΟΟΙΜΑΤΙΟΝ.

POSTQVAM omnia, qua magnetis ope miranda in Geometria fieri possunt, tradidimus; ordo iam tempusque postulare videtur, vt quanta in Astronomico negotio miracula patret & magnes, modo ostendamus, quod dum fa= cimus, apud eos, qui curiosis, inuisisque naturae spectaculis delectantur, aliquam gratiam nos inituros confidimus; Exhibet enim haec pars multa noua, rara, & à nemine hucusque tractata, quae omnia triplici methodo, vel in centro aquae, vel in eiusdem superficie, vel denique extra aquam isorropica arte exhibebuntur.

Hypotheſis I.

SI magnetica corpora in medio quopiam librata, situm obtinuerint sphaerae suppolari, siue obliquissimae similem, id est, si poli dictorum corporum, polis horizontis, & axes axi responderint; non se mouebunt inuicem, nec in certam plagam disponent. Sed fixa & immota. etsi in orbita virtutis fuerint constituta, manebunt; cuius rei ratio suprà in paradoxis magneticis declarata est.

Hypothesis II.

SI corpora magnetica in medio quopiam librata, situm obtinuerint horizonti parallelum, siue sphaerae rectae similem, id est, si poli vtriusque corporis magnetici, eorumque axes in eodem horizontis plano situm habuerint; optimè se inuicem mouebunt, atque se perfectè disponent; & vtrumque circulum vno gyrato perficiet.

Hypothesis III.

SI duo corpora magnetica sub plano Azimuthali situm habuerint parallelum, omnium optimè atque facillimè se disponent, ac cor/pore

Last edit 5 months ago by Stephen
Astronomica Magnetica  p. 248
Complete

Astronomica Magnetica p. 248

pore mouente aliud circumacto, alterum motum circulum eodem tempore complebit; & si libertati suae relinquatur vtrumque, vtrumque ad meridianum se conuertet. Hypothesis IV. Iduo corpora magnetica, acus v.g. & magnes ita constituantur, vtacus in aëre altero extremo suspendatur, dico moto magnete supra suum centrum, acum varias coni sectiones descripturam. Qued vt intelligatur. Nota Conorum omnium promiscuè sectiones in 5. cadere species; Etenim linea in superficie coni per sectionem consti tuta aut est recta, aut circulus, aut parabole, aut hyperbole, aut ellipsis; Inter has lineas hie est ordo, causa proprietatis suae, & analogicemagis, quam geometricè loquendo: quod à linea recta per hyperbolas infinitas in parabolam, inde per ellipses infinitas in circulum est transitus; vti enim omnium hyperbolarum obtusissima est linea recta, acutissima parabola; ita omnium ellipsium acutissima est parabola, obtusissima circulus: hoc supposito, sit magnes rotundus ABCD, cuius poli CD, sit quadrans GEH, suspendatur acus in G nonagesimo quadrantis gradu, moueaturque magnes supra centrum suum in circuitum, dico acum in G suspensam à polo magnetis C tractam in plano aliquo normaliter interiecto circulum descripturam; cum enim situm habeat suppolarem, non secus ac Solis Fimen sub polo circa gnomonem circulos describit, & ipsa circulum motu suo affectabit, cum ex omni parte à polo aequè dister. Iterum affigatur acus alicubi intra 66. gradum, & 90, dico acum à polo magnetis C circumacto tractam, in plano aliquo interiecto, ellipsin descripturam, cum enim conus GCT quem acus describit, obliquè intersecatur à plano CT, ellipsin indè nasci necessariò sequitur. Acus verò praecise in 66. gradu & 30. min. suspensa, in plano CT à polo circumacta, parabolam describet. Talis enim est sectio coni basin habentis parallelum 1, & plani horizontalis ad latitudinem 66 grad. & 30. min. Denique si intra spacium HI alicubi acus suspendatur, illa à polo circumacta, in plano quopiam interiecto necessariò hyperbolae

Last edit 8 months ago by Arnoldia Pienaar
Astronomica Magnetica  p. 249
Complete

Astronomica Magnetica p. 249

CAPVT I. Sphaera Magnetica. PROBLEMA I. Magneticum Astrolabium, siue Planisphaerium construere. Hic, Lector habebis aliqua, quae de se esse vsui possunt etiam inedependenter à magneticis motionibus, boni tamen aequique consules, quod & magneticam tibiapparentiam exhibeo, hoc enim factum est, non vt à me ditior fias; sed ne extra Rhombum à me diuitias esse accersitas crimineris. Fiat circulus in materia aliqua solida cuiuscunque magnitudinis ABCD in 4. quadrantes ea qua vides ratione diuisus; referetque linea AB axem mundi DCAequatorem, circulus autem ABCD meridianum, cui parallelos Solis siue signorum ea, quae sequitur ratione, inscribes. Numera ex punctis DC vtrimque tam versus A quàm B maximam declinationem Solis videlicet 23. grad & 30. min. & per finem, horum gradum duc lineas rectas parallelas Aequatori, quarum IS, 69. lineam, PN verò W referet Tropicum; caeterorum verò signorum parallelos è tabula declinationis punctorum eclipticae, siue signorum describes, gradum

Last edit 8 months ago by Arnoldia Pienaar
Astronomica Magnetica  p. 250
Blank Page

Astronomica Magnetica p. 250

This page is blank

Last edit 8 months ago by Arnoldia Pienaar
Astronomica Magnetica  p. 251
Blank Page

Astronomica Magnetica p. 251

This page is blank

Last edit 8 months ago by Arnoldia Pienaar
Displaying pages 1 - 5 of 73 in total