Astronomica Magnetica p. 312

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Needs Review
Show Translation

diacum, quem in gradus suos duplici methodo primò Geometrica,
altera ope Tabulae ascensionum rectarum, quam vbiuis obuiam passim
reperies, hac arte dispesces. Prima methodus ita se habet. Aequatore
ab Nversus M progrediendo in 360 partes diuiso (si principium & v.
g. inscribere desideres) vide ex Tabula ascensionum rectarum, ascen-
sionem huic & principio respondentem, quam inuenies v. g. 27. gr. &
54. min. hanc supputa à puncto NAequatoris versus M, & posita re-
gula supra centrum E, & gradus numeratos obserua, vbi Ecliptica
intersecetur, & ibi fac punctum, quod referet principium dodeca-
morij 8; pro Geminis accipies ex Tabula ascensionem rectam 57. gr.
48. min. atque super eam ab N versus M in Aequatore numeratam po-
sita regula ex E protensa, vide vbi Ecliptica secetur, hoc enim inter-
sectionis punctum dabit principium dodecamorij Geminorum. Non
secus aliorum consequentium signorum principia ex Tabula ascen-
sionum rectarum inscribes: Quod si singulos gradus signorum in-
scribere volueris, ascensiones rectas singulorum graduum dictis si-
gnorum gradibus correspondentes ab Nversus M te numerare o-
portebit, vt per praxim ante doctam voti compos fias. Tabulae hu-
iusmodi, apud Clavium, Orontium, Stoflerinum, Regiomontanum,
Reinoldum aliosque astronomos passim occurrunt; quare eas huc
apponere superuacaneum esse ratus sum. Qui verò huiusmodi Ta-
bulis, aut libris caruerint, faciliori methodo Zodiacum inscribent ea
qua lequitur ratione; diuiso Aequatore in 360. partes aequales polum
Zodiaci arcticum, ita inuenies; numera ab N versus Kin Aequino-
ctiali maximam Solis declinationem 23. grad. 30. min. & posita Regu-
la supra inuentam declinationem Solis, & punctum L, vide vbi linea
Meridiana EA secetur vt in X, id enim erit punctum polare Zodiaci
quaesitum, ex quo lineae occultae per singulos Aequinoctialis gradus

ductae, Eclipticam in gradus quoque suos proportionaliter, & opti-
cè secabunt. Stellarum autem sixarum inscriptio in reti perficitur va-
rijs modis, quorum vsitatissimus iste est, qui fit per Tabulas media-
tionum declinationum, longitudinum & latitudinum Stellarum fixa-
rum, quas tibi Tabulas exhibet in Sphaera sua Clauius, & plerique a-
lij. qui de Sphaera tractarunt; quae praxis cum admodum facilis sit, &
ex praecedentibus pateat, à me consultò, omittitur. At verò nequic-
quam huic operi desit, facilem hic, & compendiosam Stellarum reti
inscribendarum rationem dabimus; qua Magneticae artis Tyro in A-
strolabijs delineandis ope sequentis Tabulae vti poterit.

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page