Magnetismus Planetarum

ReadAboutContentsHelp

Pages

Magnetismus Planetarum  p. 484
Not Started

Magnetismus Planetarum p. 484

This page is not corrected, please help correct this page

Magnetismus Planetarum  p. 485
Not Started

Magnetismus Planetarum p. 485

This page is not corrected, please help correct this page

Magnetismus Planetarum  p. 486
Complete

Magnetismus Planetarum p. 486

SECTIO II. Argumentorum Kepleri confutatio. Aec dum penitiùs expendo, satis quidem mirari non possum miseram hominum quorundam peruicaciam, & violentam quandam in noua quouis & portentosa commenta propensionem, dum vera illa & sincera candidaque Philosophia quae vera animae nostrae perfectio est, neglecta, incertam, spuriam, fallacem, sophisticam, inquam, ostentationem tanto ardore prosequuntur: atque huius quidem praeposteri affectus aliam causam non inuenio, nisi quod Theorematum nouitate, & inusitato quodam philosophici pnantasmatis machinamento mentes rudiorum attonitas ad se attrahere ad aeternam nominis gloriam consequendam se posse existiment, alterique naturae arbitri ab omnibus haberi: cum tamen, dum inanis gloriae percupidi caeteris, sibi ipsis, & veritati tandem aduersantur, tantum absit, vt finem suum consequantur, vt potius eos inextricabilibus difficultatum labyrinthis immersos, omnibus veritatis amantibus execrabiles, atque adeo literatorum omnium propudia v vepLipαra effici notius sint, quam dici debeat, r iα, νιαiα n s. Vtinam inter hosce quoque non computari posset cum suis sequacibus Keplerus noster, Mathematicus Caesareus, de quo id dici meritò potest, vbi Mathematicus eo nemo melior & subtilior, nemo peior, vbi Physicus est; vt vehementer doleam tam eximium virum diuina ilia καρααα, Physicis suis magamentis tam turpiter commaculasse, quod cum in alijs, tum in hoc praesenti Copernico-Pythagoreo machinamento satis ostendit. Hic enim cum Gilberti opinionem tot, ac tam varijs phaenomenis, ex vnius terrae reuolutione saluari non posse videret, pro ingenij sui ad quaeuis noua, peregrina, exotica procliuis licentia, nouam physicam in commentarijs suis, in Stellam Martis, vti & in Epitome sua Copernicana architectatus est, in quo quidam opere dum accidentia ex suo captu seruat, totam substantiam destruit, & dum coelestia phaenomena ad sua incongrua commenta violenter detorquet, totam naturam euertit, non attendendo, quid reuera sit res, quam disceptat, sed quid iuxta propriam phantasiam eam esse velit. Quae fusè hoc loco confutari possent, sed quia id alij praestiterunt, nostri tantum officij esse videbatur hoc loco ostendere, hoc Magneticum machinamentum, nulla ratione subsistere

Last edit 8 months ago by Arnoldia Pienaar
Magnetismus Planetarum  p. 487
Complete

Magnetismus Planetarum p. 487

stere posse; idque non tam rationibus, quam ipsa experientia comprobare. Putat igitur Keplerus, Solem magnum Magnetem, siue corpus magneticum esse supra proprium centrum diurno motu circumactum, quod virtute, seu specie quadam diffusa, consequenter omnes feliquas Planetarum Sphaeras pro virtutis à solari fonte promanantis efficacia, rapidissimi vorticis instar, aut lapidis funda circumacti attrahendo, & repellendo retineat, retinendo circumducat; ordo autem corporum Magneticorum is est, qui sequitur: Centrum vniuersi obtinet Sol, quem totidem concentricis circumdant, & & Q, deinde sequitur terra cum pedissequa Luna. Hanc sequuntur Sphaerae &4 & B, claudit tandem agmen immobile firmamentum. Atque totam hanc circumfusam Planetarum turbam Keplerus Solis attractiua virtute circumagi opinatur, ita enim fol. 173. de motibus Stellae Martis philosophatur: Videri namque possit in corpore Solis latitare diuinum quippiam, & comparandum animae nostrae, ex quo effluat species ista Planetas circumagens, vt ex anima iaculantis lapillos, species motus in lapillis adhaerescit, qua prouehuntur illi, etiam, cum, qui iaculatus est, manum ab illis reduxit. Quis verò iam nobis in hac obscuritate verborum Oedipum dabit, qui infanda nobis explicet? quid nam illud quippiam diuinum & comparandum animae nostrae, sibi vult? anne mentis participem lapidem hunc, siue magnum solarem Magnetem, quo alios sibi ita attractos Planetas rapiat, vult esse? acu rem tetigisse videor, etsi varijs cogitationum aestibus, circa hoc fluctuet: Vnde sobriè, inquit, progredientibus paulò aliae cogitationes suppeditabuntur; bene dicis sobrie, hoc enim si feceris, futurum spero,

Last edit 8 months ago by Arnoldia Pienaar
Magnetismus Planetarum  p. 488
Not Started

Magnetismus Planetarum p. 488

This page is not corrected, please help correct this page

Last edit 8 months ago by Arnoldia Pienaar
Displaying pages 11 - 15 of 35 in total