Magnetismus Planetarum

ReadAboutContentsHelp

Pages

Magnetismus Planetarum  p. 499
Complete

Magnetismus Planetarum p. 499

punis illa sine vllo fundamento & ratione, quaeuis etiam αyα οvra comminiscendi licenntia, dum solem aliosque planetas magnetem modò assetit, modò negat, modò attractiua, modò directiua, aut repulsiua vi pollere, iam fibris non in polos; sed in circulum coagmentatis omnia fieri, nunc omnes motus sola magnetica, nunc illuminatiua vi, paulò post adiuncta mente quadam circumagi asserit, vt nec Euripus tot aestus voluere, nec tot in colores Chamaeleon se transformare possit, quot aestus, & quot formas is in constituendo mundano systemate assumit, quem aestum, quicunque luculentius cognoscere voluerit, is Physicam eius caelestem adeat; ex ea enim clarè patebit, quantoperè is se torqueat, quam ridicula comminiscatur, quam violenter terram reliquosque planetas magnetismo solis in gyros velint nolint adigat, quam nihil non fingat, quo finem suum assequatur, vt vel ex hoc ipso concludere liceat, quam falsa, friuola, futilis, & infirma illa philosophia habenda sit, quae tot scrupulis, & perplexitatibus suum cusorem inuoluat, quod & ipse tandem, cum diu multumque perpetua hac solis, telluris, caeterorumque planetarum vertigine versando, ingenium defatigasset, veluti capitis vertigine victus succumbens, ingenuè vanum, & inutilem laborem confitetur his verbis.s Hactenus quidem causarum plerarumque allatarum euidens erat verisimilitudo, at hoc vltimo agmine rerum astronomicarum aequè succedunt causae, laboratque cum mens, tum maximè fides eorum, quae quis comminisci possit.] Nihil verius dixisti Keplere. Re. deat igitur in centri loçum tellus, redeat in circulum suum Sol, caeterique planetae, sic enim diuinae, sic humanae volunt rationes. Lectores autem Gilberto & Keplero Magneticae huius vertiginis authoribus hanc falsitatem ignoscant velim, qui, dum Stare negant terram; cum tot miracula narrant, In rate scribentes forsan vterque fuit. QVAESTIO II. Vtrum memorate mundanorum motuum hypotheses Magnetica arte effici possint. Vm in praecedentibus motum naturalem Magneticorum TerCrae, Solis, & Lunae falsum fictumque esse ostenderimus, nunc restat inquirere; vtrùm non saltem artificiosa quadam constitutione, dictorum motuum hypotheses Magneticae artis subsidio demon.

Last edit 8 months ago by Arnoldia Pienaar
Magnetismus Planetarum  p. 500
Complete

Magnetismus Planetarum p. 500

demonstrari possint, quod quidem vt solide praestetur, suppono prius, eam esse duorum corporum mobilium affectionem, vt alterutro, vel stante, vel in orbem circumacto, eadem semper facies corporum, eadem apparentia iuxta Opticorum regulas resultet; siue enim circa me immotum aliquod corpus, siue ego circa corpus immotum circumagar, semper eundem corporum situm, positionemque, eademque consequenter apparentia resultare necesse est, ita quoque perinde est, siue assatura circa ignem, siue hic circa assaturam circum feratur, cum idem semper assationis effectus proueniat: ita denique eadem hora monstrabitur, siue lux circa horologium immotum, siue horologium circa lucem immotam circumferatur, quae omnia fuse supra in Geometria, & Astronomia nostra scioterica ostendimus; vi proindè ex hoc capite Copernicaea sententia difficulter argui possit; Nihilominus non obstante dictorum corporum affectione, dico, quod irrationabiliter ageret, qui, cum facilius obelisci alicuius inscriptiones, circumire possit, circa se obeliscum gyrari mandaret; ita insanùs denique omnium opinione habendus esset, qui cum horam ex horologio immoto facile dignoscere possit, horologium circa Solem immotum deferre attentaret: etsi hoc facto idem effectus seque retur; ita quoque Copernicani illi Cyclopes temerarij habendi sunt, qui terrae crassissimi & ponderosissimi corporis quiete naturali neglecta, eam inutili profectò, & irrito labore, per immensa caelorum spacia in incertum versant; corpus verò Solis igneum & ex se & sua natura motum affectans, centro vniuersi affigunt. Non debebant ipsi, quid Optica praescriberet, sed quid corporum conseruationi salutarius foret, si prudenter philosophari volebant, attendere. Habet enim multa huiusmodi Mathematica, queis ex falsis & impossibili bus vera & certissima concludit: Ita diuina illa Algebra ex nihilo aliquid producit, dum ex numeris minoribus nihilo, ex se falsis, & impossibilibus in abstrusissimarum quaestionum quarumuis solutionem deuenit. Ita è tot concentricis, eccentricis, epicyclis, qui etsi in rerum natura non sint, nec in solido spacio concipi possint, motuum nihilominus caelestium rationes vere & infallibiliter demonstrant. Idem de Copernicani fystematis hypothesi iudicium esto. Verum vt quae hucusque dicta sunt, clarius intelligantur, & vt arti Magneticae nostrae melius applicentur, ea per aliquot Theoremata fusiùs deducenda existimaui; sit itaque

Last edit 8 months ago by Arnoldia Pienaar
Magnetismus Planetarum  p. 501
Needs Review

Magnetismus Planetarum p. 501

THEOREMA I. Sol eandem longitudinem iuxta eclypticam, eandem distantiam, & prostaphaeresin sortitur motu terrae, quam terrae statione.

I ponamus Terra circa Solem mundi centro affixum, in isto orbe D& motu commoueri, quo Sol secundum stantis Terrae hypothe¬ sim, conuersionem suam peragit, sequuntur iuxta huius Terrae motae hypothesin, eadem longitudo, distantia; eadem phaenomena con¬ sequuntur, quod ita ostendo: Sit Terra fixa in centro B Solis „νr BF talium partium 417. qualium semidiameter FA 10000. sit autem deferens Solis ADH, erit ergo perigaeum in H, apogaeum in A, hinc ponamus, Solem progressum in D punctum. Iterum ponatur Sol in centro Aimmotus, Terra verò mobilis in de¬ ferente suo BCE, eccentricati verò FB aequalis ponatur AG, erit igitur apogaeum terrae in A, perigaeum in E, progrediatur autem erra in suo deferente ex B vsque in C tantum, quantum Sol in priori

exemplo, ex A in D progres¬ sus statuebatur: quo posito connectantur AD, AC, CB, BD, DF, CG rectis lineis. Dico Solem fixum in A è terra mota B visum, eadem longi¬ tudine secundum eclypticam spectari, qua Sol motus ex A in D, ex terra immota B, quod ita demonstro: Cum enim ar¬

cus BC arcui AD aequalis po¬ natur, erit triangulum isopleu¬ ron FAD simile, & aequale triangulo isopleuro GCB, & angulus FAD aequalis angulo GCB, vel quod idem est BAD ipsi ABC aequalis. Erunt igi¬ tur duae aequales rectae AD, & BC parallelae, vti & rectae BD, & CA, quae illas conterminant, aequales erunt, & parallelae: quae cum ita sint: ergo Sol in cen tro A

Last edit 8 months ago by Arnoldia Pienaar
Magnetismus Planetarum  p. 502
Needs Review

Magnetismus Planetarum p. 502

immotus, è loco C terrae moto eodem loco videbitur, quo Sol mo¬ tus D ex terra in centro B quiescente, cum distantiae parallelae CA, & BD, vtpote terminantes parallelas BC, & AD, sint aequales. Praeterea Sol motus in D, ex terra stante B in eclyptica tantum pro¬ gressus videtur, quantum terra ex B in C promota, ex fixo Sole A spectatur, cum BD, CA parallelae sint, cumque lineae DF, & GC parallelae quoque sint, erunt eandem ob causam anguli prostaphae retici BDF, & ACG quoque aequales, vnde & consequenter prostaphaeresis (quae hinc demi debet) in vtraque hypothesi existit eadem, ergo Sol secundum terrae motae hypothesin apparentem lon¬ gitudinem in eclyptica, distantiam à terra, & prostaphaeresin habet eandem, quam terra immota, quod erat demonstrandum.

Consectarium I. EXhis sequitur, terram secundum motus sui hypothesin eodem tempore versari in sui deferentis BCE apogaeo E, quo So¬ lem in apogaeo A deferentis sui ADH: patet etiam terram in ec¬ centrici sui BCE semicirculo versari eodem tempore, Sole in semi¬ circulo eccentrici sui ADH consistente, sed & quàm longitudinem Sol in D habebit, eandem terra in C habebit, cum per supposi¬ tionem AD ipsi BC sit aequalis. Vnde & consequenter prosta¬ phaeresis vtriusque erit aequalis. Consectarium II.

AVm itaque Terra iuxta motus sui hypothesin similem semper „locum in suo deferente obtineat, quam Sol, fixa Terra in suo deferente, consequenter iuxta terrae fixae hypothesin eadem ex¬ ρorς, dierum aequatio, caeteraque id genus omnia, quaecumque iuxta stantis terrae hypothesin inueniri solent calculo, reperientur; quamuis multò totius naturae systemati (Terram stare, Solem verò moueri) magis congruum sit, & consentaneum.

Last edit 8 months ago by Arnoldia Pienaar
Magnetismus Planetarum  p. 503
Not Started

Magnetismus Planetarum p. 503

This page is not corrected, please help correct this page

Displaying pages 26 - 30 of 35 in total