Magnetismus Medicinalium p. 677

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

precariam: experimentum tamen virtutis necdum sumpsi. Alius qui-
dam dicit, carnem huius animalis applicatam aliquamdiu carni ho-
minis, mox ita ad se attrahere omnes spiritus, vt hominem veluti stu-
pidum reddat: certè si hoc, id alia de causa non fiet, nisi ex substantia-
rum similitudine, qua vi Mumiam quoque pollere in sequentibus di-
cetur. Sed haec de ζωοmagnetismo sufficiunt.

Innumera alia hoc loco ex Animalium historia adduci poterant,
sed sicuti nihil hoc loco, nisi vel proprio, vel virorum fide dignissi-
morum, ac ἀυτοπτέων experimento comprobatum nos adducturos
esse promisimus, ita omnia alia necdum certò comprobata, sed vt
plurimum tantum falsa traditione relata, consultò omittenda censui-
mus. Est enim ita mihi natura comparatum, vt nihil magis in rebus
arduis, difficillimis & peregrinis asserendis, quam fidem, sinceritatem
& ingenuitatem aestimem. Qua destituti multi ex antiquis, etiam Au-
thoribus magni nominis, infinitis erroribus, mendacijs, falsitatibusque
& mundum & scholas, dum res narratas tantum sine experimento
credidere, concatenatorum errorum propagatione referserunt.

LIBRI TERTII

MAGNETICI MUNDI

PARS SEPTIMA.

Ιατρο-μαγνητισμός,

Id est,

De Magnetismo rerum Medicinalium.

Medicinam, vti totum Naturae ambitum complectitur,
dum μικρόκοσμον, ex Magni Mundi naturis ac creaturis,
conseruare, praeseruare, & à morbis affectum recreare la-
borat, ita prae reliquis rebus Magnetismo pollere, sine quo
potentissimos illos effectus causari nequiret, ex paulo post
adducendis luculenter apparebit; sed ne ἀμεθόδως materiam ita vtilem,
iucundam ac necessariam aggrediamur, hanc partem in tria Capita dis-
pertiemur. In Primo de vere Magneticis Medicinis, id est, de Ferri &
Magnetis in Medicina vsu. In Secundo de Magnetica facultate, cum
rerum Medicinalium, tum singularum partium humani corporis ad
suum nutrimentum, caeterisque Medicamentis simplicibus secundum a-
nalogiam quandam Magneticis. In Tertio denique de Magneticae Me-
dicinae applicatione ratiocinaturi.

Qqqq 3 CA-

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page