Magnetismus Medicinalium

ReadAboutContentsHelp
Chapter on Medicinal Magnetism from Kircher's Magnes sive de Arte Magnetica, 1643 edition.

Pages

Magnetismus Medicinalium  p. 677
Complete

Magnetismus Medicinalium p. 677

precariam: experimentum tamen virtutis necdum sumpsi. Alius quidam dicit, carnem huius animalis applicatam aliquamdiu carni hominis, mox ita ad se attrahere omnes spiritus, vt hominem veluti stupidum reddat: certè si hoc, id alia de causa non fiet, nisi ex substantiarum similitudine, qua vi Mumiam quoque pollere in sequentibus dicetur. Sed haec de ζωοmagnetismo sufficiunt.

Innumera alia hoc loco ex Animalium historia adduci poterant, sed sicuti nihil hoc loco, nisi vel proprio, vel virorum fide dignissimorum, ac ἀυτοπτέων experimento comprobatum nos adducturos esse promisimus, ita omnia alia necdum certò comprobata, sed vt plurimum tantum falsa traditione relata, consultò omittenda censuimus. Est enim ita mihi natura comparatum, vt nihil magis in rebus arduis, difficillimis & peregrinis asserendis, quam fidem, sinceritatem & ingenuitatem aestimem. Qua destituti multi ex antiquis, etiam Authoribus magni nominis, infinitis erroribus, mendacijs, falsitatibusque & mundum & scholas, dum res narratas tantum sine experimento credidere, concatenatorum errorum propagatione referserunt.

LIBRI TERTII

MAGNETICI MUNDI

PARS SEPTIMA.

Ιατρο-μαγνητισμός,

Id est,

De Magnetismo rerum Medicinalium.

Medicinam, vti totum Naturae ambitum complectitur, dum μικρόκοσμον, ex Magni Mundi naturis ac creaturis, conseruare, praeseruare, & à morbis affectum recreare laborat, ita prae reliquis rebus Magnetismo pollere, sine quo potentissimos illos effectus causari nequiret, ex paulo post adducendis luculenter apparebit; sed ne ἀμεθόδως materiam ita vtilem, iucundam ac necessariam aggrediamur, hanc partem in tria Capita dispertiemur. In Primo de vere Magneticis Medicinis, id est, de Ferri & Magnetis in Medicina vsu. In Secundo de Magnetica facultate, cum rerum Medicinalium, tum singularum partium humani corporis ad suum nutrimentum, caeterisque Medicamentis simplicibus secundum analogiam quandam Magneticis. In Tertio denique de Magneticae Medicinae applicatione ratiocinaturi.

Qqqq 3 CA-

Last edit 4 months ago by Stephen
Magnetismus Medicinalium  p. 678
Complete

Magnetismus Medicinalium p. 678

CAPUT I.

De Magnetis & Ferri, seu Chalybis in Medicis rebus usu.

CVm Magnes & Ferrum origine, vt in primo Libro fusè demonstratum est, idem sint, easdem quoque facultates plerique Medicorum vtrique ascribunt, Plin.Hist.nat.lib.34.cap.15. enumeratis multis de Ferro rebus ad humanos usus & alia pleraque necessarijs, medicas eius facultates etiam recenset, prodito primum illius {Varius ferri usus in medicis rebus} temperamento & qualitate. Cum enim vis eius sit ligare, siccare, restringere, eo plerumque ad alopecias emendandas, & ad scabrities genarum pustulasque totius corporis cum cera & oleo myrteo; ad ignes quoque sacros ex aceto, ad scabiem, paronychia digitorum, & {Varijs morbis profligandis confert} pterygia in linteolis vtuntur. Plagis quoque recentibus vino dilutum, & cum myrrha subactum prodest: podagras quoque lenit, lienem minuit, hæmorroidas compescit: præcipua tamen commendatio eius in hygremplastro ad purganda vulnera fistulasque; & omne callum erodendum. Trallianus dissentericis, Ægineta & Dioscorides Lienosis; Ætius, Oribasius, Rasis cœliacis ferri pollinem cum acri aceto mixtum, & ad læuorem redactum mirificè conferre asserunt. Ferri quoque vinum aquamve, in qua candens ferrum extinctum sit, spleneticis, ac hypochondriaca, cælica, hæmorroide & hepate laborantibus mirificè prodesse Serapio, Auicenna, Hali, Abuc{Medici Autores Arabes} casis, Apharabius, cæterique Arabes, quorum libri penes me sunt, testantur. E recentioribus Vitalis de Furno Medicus & Cardinalis, peculiari capite de ferro agens, ferri ramenta resiccatoriam & attenuatricem facultatem habere ait, qua lienis obstructiones aperiunt, & curant dissenteriam, & quodvis alui profluuium, tam potu quam cibo sumpta, sistunt. Idem de aqua, vino seu lacte, in quo chalybs extinctus est, iudicium esto. Montagnana Cardinalis Consilio 161. magni secreti loco refert, crassum lineum pannum acri & calenti aceto intinctum, in quo chalybis fragmentum extinctum sit, per multos dies obstructi lienis regioni impositum mirificè conferre, quem Sauanorola lib.de Balneis, Nicolaus Florentinus, Bartholemæus Anglicus, Salicetus, Platearius sequuntur, Clemens Amerinus ait, dimidiam pulueris ferrei drachmam cum saccharo rosato mixtam, ieiuneque sumptam, prauos humores impedire, eorum arcere putritudinem, ventriculi humiditatem siccare, excitare /ore

Last edit 5 months ago by Stephen
Magnetismus Medicinalium  p. 679
Complete

Magnetismus Medicinalium p. 679

orexin, internas partes roborare, iecur infirmum, ac reliquas partes {Pulveris conficiendi ratio.} ad temperiam reducere. Puluis autem huiusmodi ita fit: Chalybem sume purissimum, quem in tenuissimam scobem lima redactum tantisper elues, donec aqua clara remaneat & lympida, elotam scobem in fictile vas vitriatum inijcies, & tantum aceti albi affundito, quantum ad scobem bene commiscendum satis est: vas probè obturatum, & tuto loco positum, per triginta dies quiescere permittes, singulis hebdomadis bene commiscendo, addito aceti momento, si opus sit: post hos dies cum exactè calcinata fuerit scobs, in ampliore vase illam spargito, vel in mensam, vt in vmbra siccetur: siccam in æneo mortario moles, tritamque per cribrum traijcito: in pollinem ita reductam, in pictoriam concham lympidam repones, atque eam cum pistillis ita remoles, vt digitis sumpta, nullum corpus habere de{Alius modus pulueris conficiendi contra morbos lieni} prehendatur. Alij chalybis limaturam aceto lotam cum chariophyllorum parte commiscent, huius misturæ libram indunt vini Hispanici generosissimi sex vel septem libris, quam miscellam phialæ vitreæ imponunt, æstiuisque solibus expositam sæpius mouent: hac ratione in liquorem tota ferè chalybis limatura abit: eius liquoris cochlear vnum manè præbent, admistis aquæ Endiuiae aut Fumariæ duobus cochlearibus, atque vt æger horæ spacio ambulet, iubent: ventriculum roborat, lienem à duritie liberat, hypochondriacum sanat, sistit hæmorrhoides, cœliacis prodest; verbo, omnibus obstructionibus mirificè confert: atque huius ferreæ scobis præparandæ modum plerique magni secreti loco habent: quidquid sit, vidi ego huiusmodi limaturæ, vti & chalybeæ aquæ in spleneticis & hypochondriacis admirabiles effectus, & expeditam dictorum morborum curam: quare id hoc loco curioso Lectori occultum esse nolui.

Porrò Magnetem eadem cum ferro facultate pollere, plerique Medici testantur, in spleneticis affectibus vnicum medium fatetur Auicenna, Galeno teste, Magnes hæmatitis vires habet: Dioscorides cum aqua mulsa trium obelorum pondere ad crassos humores & melancholicos educendos propinari tradit: Nonnulli cum mulsa {Magnetis in Medicis vsus} exhibitum hydropicos sanare referunt. Ex collo gestatus Magnes spasmum sanare, ac neruorum dolores compescere, manuque detentus partum accelerare perhibetur. Quidam etiam in varias superstitiones lapsi, Veneris ei intellectum tribuerunt, vnde ridiculè more suo Marbodæus:

/Con-

Last edit 5 months ago by Stephen
Magnetismus Medicinalium  p. 680
Complete

Magnetismus Medicinalium p. 680

{Superstitio Marbodæi.} Conciliare potest vxoribus ipsa maritos, Et vice conuersa nuptas reuocare maritis. Suppostum capiti lapidem stertentis adaptet, Mox quæ casta manet, petit amplexura maritum. Mox tamen euigilans cadit omnis adultera lecto Tanquam pulsa manu, subito fœtore coacta Quem lapis emittit, celati criminis index.

{Superstitio Astrologorum.} Sed quis adeo hebeti & obtusi cerebri est, qui huiusmodi anilia deliramenta non videat, imò rideat? Quidam Astrologi quoque ad amorem conciliandum, Venerem Magneti superst[i]tiosius insculpunt. Vnde Claudianus: Venerem Magnetica gemma figurat, ridiculus ille Marbodæus aliam quoque bene furandi industriam ope Magnetis peragendam forsan istius artis haud imperitus docet, quæ quoniam admodum ridicula est & nugatoria, animi causa hic adiugendam duxi.

Si fur claustra domus spolijs gazisque referta Ingrediens, prunas ardentes per loca ponat, Et supraponat Magnetis fragmina prunis, Vt per tetragonum fumi vapor alta vaporet, Mentibus euersis velut impendente ruina Diffugiunt omnes in ea quicunque manebunt, Et fur securus rapiet quæcunque libebit.

Sed de hisce & similibus nugamentis, vide quæ in vltimo cap. 1.part.primi Libri diximus.

CAPUT II.

De Magnete Microcosmico, siue Hoplochrysmate, seu vnguento Armario.

PRodidit non ita pridem è stygià, vt equidem reor, officina, vnguentum quoddam, quod ab actione, qua in distans vulneratos sanare falsò creditur, Magneticum dicitur. Armarium verò, quod armis inungi soleat, conficitur ex varijs speciebus, quas consultò subticere visum est, cum mumia siue parte hominis strangulati, aut alio violentæ mortis genere perempti, Luna crescente, & in bona domo, & in signo, ne quid superstitionis desit, humanæ figuræ existente. {Confectio vnguenti magnetici.} Hoc vnguento sic ritè præparato gladium, pugionem, clauum, vel quodcunque alterum telum, quo vulnus inflictum fuit, inungunt, /te-

Last edit 5 months ago by Stephen
Magnetismus Medicinalium  p. 681
Complete

Magnetismus Medicinalium p. 681

telumque illud fascijs circumligatum diligentia magna, non secus ac si corporis vulnerati membrum foret, fovent. Quo facto, vulnus confestim ad quantamlibet distantiam, spatiumque indeterminatum se sanare posse iactitant, virtute quadam, aut efficientia Magnetica, attractione & diductione, vectore spiritu, qui tanquam medium vinculum primò ex definitis & proprijs constellationibus sympathiam & copulam, seu conuenientiam inducit, ex qua deinceps vis sanatiua in telum medicatum deriuatur: ex hoc enim postea egreditur, ac ad partem vsque vulneratam continuatur, traducitur, ac tandem actionem istius virtutis sequitur effectus. Præter alios verò, huius telungij, siue hoplochrysmatis patrocinium suscipit auctor Philosophiæ Mosaicæ, quod volumen quidem totum in ordine ad hunc effectum vnguenti Magnetici demonstrandum composuisse videtur. Verum è fundamentis, è quibus huius vnguenti veritatem astruere nititur, facilè, quid de eo sentiendum sit, colligi poterit. Primò enim supponit an{Auctor Philosophiæ Mosaicæ.} tedictus Author, nullum effectum in rebus elucescentem à naturali agente procedere, sed centralissimum illum Diuinitatis Spiritum iuxta illud 1. Gen. in principio aquas incubantem, omnia in omnibus operantem, res omnes & singulas animare, & ad agendum emanatione quadam ineffabili, sola voluntate sua efficacissima ad amorem, noluntate verò ad odium per ministros angelos incitare. {Altera sententia Authoris Mosaici.} Creaturas autem tantum organa quædam esse, per quæ & in quibus Dei virtus iuxta beneplacitum suum ministris Spiritibus operetur ad extra, ita asserit omnes meteorologicos effectus non elementorum colluctantium, sed immediata Dei opera esse per Angelos producta, ita ventum definiens nihil aliud esse dicit, quam aërem Spiritu Dei, mediante Angelo, vel ad bonum, vel ad malum animatum, agitatumque. Tonitru verò ipsam Dei vocem esse, ad terrendum peccatores institutam, & dum plus æquo pius in Deum esse vult, impius & blasphemus deprehenditur. Porrò hunc Spiritum Dei omnibus rebus inesse, & ex Stellis primum in vltimum, infimumque mundi theatrum derivari, ibique omnia mineralis, vegetabilis & animalis naturæ semina animare. Cum igitur Spiritus iste sit incorruptabilis, æternus, infinitus, nullum quoque actionum suarum terminum {Inferuntur multa absurda ex sententia, quæ dicit Deum immediatam rerum omnium causam} habebit. Ex quo audacter concludit, nullum consequenter rebus naturalibus esse ad agendum determinatum virtutis orbem. Sed hoc Spiritu animatas in quoduis spacium indeterminatè agere: atque hæc sunt Philosophiæ Mosaicæ fundamenta. Ex quibus priRrrr /mò

Last edit 5 months ago by Stephen
Displaying pages 1 - 5 of 58 in total