Magnetismus Medicinalium p. 706

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

ritò quispiam mirari queat. {Quo venenum vnum alteri venenum esse possit.} Videmus enim Araneæ venenum contra-
rium esse veneno Bufonis, seu Rubetæ. {Antipathia bufonis cum araneo.} Vidi ego oculis meis araneam,
cum ipsi à me suppositam rubetam notasset, in momento deserto re-
ti, per filum suum descendisse, puncturaque rubetæ inflicta, eam non
stupefecisse tantum, sed & penitus exanimasse. Mirum naturæ pro-
digium, quod omnes experiri velim: præterea Vipera venenum de-
uoratis scorpionibus aut mustela, cum qua dissidet, ita reddit potens,
ut vel tactu inficiat. Respondeo igitur venenum alteri veneno in ra-
tione veneni propriè non esse contrarium: cum enim aranea rube-
tam interfecit immittendo qualitatem suam lethiferam, non ea ve-
nenum rubetæ corrumpere censetur, neque enim ideo cessat esse ve-
nenata, sed rubetam interficit aranea, quia venenum huius Rubetæ
veneno tota substantia contrarium est, & dissimile: non secus ac no-
stro alimento è diametro opponitur ea, quæ deletorium, ac vene-
natorum est tota substantia, ita vt vel venenosissimum animalium
suum sibi contrarium venenum habeat, quo corrumpatur: hinc nihil
adeo timet rubeta quam araneas, neque unquam prodire solet locis
siccis, & Sole meridiano, quibus locis & tempore araneæ maximè
laborare solent, ne in lethiferum inimicum incidat. {Cur serpens serpenti non contrariatur.} Quod autem ser-
pens serpenti, aut araneus araneo non contrarietur, ideo est, quod
venena huiusmodi sint maximè affinia & homogeneæ qualitatis, qui-
bus tantum abest vt sibi noceant, vt potius qualitatem venenosam
ex mutua coniunctione, aut deuoratione intendant. Hinc serpentes
pasti serpentibus, alijsque venenatis, venenosiores redduntur,
rubetam verò araneus ori eius ingestus, occulta quadam contraria-
rum qualitatum lite & discordia exanimat subitò. Vnde & natura il-
li prouidet antidoto Saluiæ, qua vis vitalis contra araneum robora-
tur, sicuti rutæ vis in araneo & mustela: quicunque igitur experientia
omnes istiusmodi animalium contrarias lites norit, is haud dubiè,
earum ope miraculosas prorsus in medicina operationes se perpetra-
turum sciat.

§. III.

Magnetismus Theriacæ & Elixeris Vitæ.

Conficitur Theriaca octoginta ferè diuersarum ingredientium
specierum mistura, non pauciorum Elixir Vitæ, imò hoc sub-
inde ducentis & pluribus diuersis speciebus præparatur. Differunt ta-
men in eo, quod illud inspissatum in modum electuarij, hoc liqui-
/dum

Notes and Questions

Please sign in to write a note for this page

Stephen

There is a distinction here between 'aranea' (spider) and 'araneus', which can mean 'spider', but here I suggest refers to the 'araneus mus', a venemous shrew mentioned by Pliny - possibly the Eurasian water shrew? (https://en.wikipedia.org/wiki/Eurasian_water_shrew). Here the spider kills a toad by puncture, the araneus by taking it in its mouth (which spiders don't have).
But whoever supplied the marginal tabs didn't observe the gender distinction (Antipathia bufonis cum araneo).