Latin

Pages That Need Review

Hooper, Joseph. Oratio salutatoria et oratio valedictoria, ca. 1763. HUC 6765.82, Harvard University Archives.

(seq. 3)
Needs Review

(seq. 3)

Oratio Salutatoria

Tametsi, auditores, nihil sit mihi jucundius, aspectu vestro, tantaque Hominum literatorum Frequentia; hoc tamen dicendi munus, quo Ego, vice classis, perfuncturus sum; Tenuitatis Ingenii me conscius, piget prope modum suscepisse.

Cogitanti mihi, multa, quae huic meo muneri conveniant, argumenta occurrunt, qua potius tamen preterienda quam juveniliter tractanda puto; - Veruntamen, ni fallor, multos video, qui Benevolentiae argumenta expectantes, mihi aspectu benigno, quam bene velint, haud obscure significant - Quare vestra Humanitatê fretus, Vobis omnibus, auditores docti ac amandi, hunc festum academiae Diem gratulari ausus sum; - vobisque gratulor Fratres, hodiernis honoribus donandi, hanc tantam virorum literatissimorum Frequentiam, qui Praesentiâ sua Honorem Diei adferunt.

Mihi etiam gratulari sinite, me hoc munus honorabile perfuncturum esse, in Coetu Hominum, quorum in Prudentia, non Decus tantum & Ornamentum sed Felictas Provinciae pendet; quorum sub auspiciis, academia nostra caput celsum, Sperae instar, in Coelum evexit; quorum Diligentia ac Laboribus assiduis haec illustris academia, non tam titulo, quam re verè illustris fiat, & non solum aliis /in

Last edit over 1 year ago by Stephen
(seq. 4)
Needs Review

(seq. 4)

in americâ, Palmam praeripiat, sed etiam cum Deus tandem Orbi Christiano optabilem, stabilemque Pacem concessit, ad celeberrimarum ubique academiarum Fastigia assurgere possit

Antehac, Auditores, inter Belli Vastationes convenimus; nuper Hostes perfidi, insontes & inermes agricolas cum conjugibus parvulisque occupabant, acerbissimisque cruciatibus aut captivitati haud morti praeferendae assignabant; Nuper Fines nostri Terroribus Belli ingemiscebant, & horrida Barbaries, horrid{a}que saevitia se undique circumjecerunt; sed quam mutata Series Rerum! quam grata vicissitudo! Mars atrox Ensem diu sanguine humano madentem, jam vaginâ recondidit & Pax alma apparuit Beneficia undique spargens; Commercium Gentibus olim Brittaniae Hostibus, auctum atque ratum est Resque publicae in Statum pristinum, atque pacatum, restituuntur; Pacati sunt Galli! Pacati sunt Hispani! omniaque haec fausta sub Imperio Georgii Tertii, in Bello ac Pace, Martis aut Minervae arenâ Regis celeberrimi, Regis omnibus Virtutibus quae unquam Coronam magnae Britanniae imperialem condecorarunt, ornatissimi! O felices Angli sub Tutamine Regis clementissimi vitam degentes, qui summam sibi reputavit Laudem nostram ambire Felicitatem & de salute publica sedulo agere, o vivat diuque /vivat

Last edit over 1 year ago by Stephen
(seq. 5)
Needs Review

(seq. 5)

vivat amore Populi securus; nec unquam desit qui Imperium Britanniae Georgii virtutibus regat; regia nata Soboles, haec voventibus Spes firmas attulit; meritas Deo grates referamus qui tantum hoc Beneficium nobis cumulavit, Huic ab inuente Aetate Deus invigilet & ad Studia virtutes inerranti sapientae manu ducat & cum Providentiâ sua, (sed longe absit) Patrem regium ad Aethera recuperaverit; Filius patriis Virtutibus surgat & Delicium humani Generis regnet.

Sed his amplius adderre nec Tempus nec Patientia vestra auditores patiuntur qua abuti non decrevi.

Iam vero auditoribus omnibus & singulis pro honore vestrae hodiernae conventionis maximas habemus Grates & ut dedecet Primo Te precellentissime Dom Dom Barnard salutat Oratio - Te Vir illustrissime presentem sibi gratulantur alma mater, Totus hic amplissimus conventus et unusquisque totius Patriae bene-meritus, Vultum tuum, cujus operâ & labore per multis fruitur Bonis Provincia, laeti conspicimus; Teque pro praestantissimis naturae Dotibus, quas multum expolivisti Studiis Hominum Notitia caeterisque Virtutibus celebramus; ast de amore tuo erga academiam sicut & Provinciam, praestat omnino tacere quam pauca dicere; tibi annos plusquam nestoreos ardenter precamur; Vir precellentissime, viveto & salveto

Last edit over 1 year ago by Stephen
(seq. 6)
Needs Review

(seq. 6)

multum quoque debetur nostrae observantiae tibi honoratissime Dom. Hutchinson; Ecce auditores, Ecce virum omni Doctrinâ atque artium optimarum Studiis eruditum! Ecce Filium in quo academia nostra gaudet, qui summos fere Provinciae honores occupat & summa Prudentia summaque Fidelitate muneribus fungitur, laetamur virum tam sedulum tamque sincerum, ad ardua Provinciae officia delegatum esse, Virum qui Patriae Prosperitati consulit Legesque celeberrimas ut stabiliat ac conservet; diligenter incumbit - Domine honorande salveto -

Caeteros quotquot adsunt Patres Provinciae conscriptos vigilantissimos salutare volumus; Provinciae gratulor viros sapientiâ integritate studioque ad salutem publicam promovendam praeditos; Totique senatui academiae dignissimo gratias reposcat oratio, vobis curatores vigilissimi & socii literatissimi pro cura & studio quo erga nos omnino indignos exhibuistis pro consiliis votisque grates lubentissime persolvimus -

Et dum in hoc Theatro gratulandi versamur grates viris honorandis ingeniorum cultoribus nostrorum, testaremur praecipue tibi reverende pariter ac honorande Praeses -

Virtutes tuas eximias omnes mirantur, Exemplar his describere ego indisertus, orator, nec Eloquentia nec Doctrina claurus non audeo; Pietatem tuam erga Creatorem, Humanitatem erga nos, solum admiramur non enim nobis /exprimere

Last edit over 1 year ago by Stephen
(seq. 7)
Needs Review

(seq. 7)

exprimere concessum est; omne Praeconium facile vincunt Benevolentiam a te acceptam grato animo & agnoscimus & profitemur, te semper Honore prosequemur, te observantia semper colemus — Decet deinceps salutare summa observantia Professores Academiae — Salvete viri uterque suo praestantissimus munere; Salvete O ambo colendi nobis semper cunctis nominibus; te reverendissime Doctor salutare gestet oratio, accipe summam erga te gratitudinem, pro tot illustribus Beneficiis quibus nos cumulare dignatus es quid plura dicam ? quidve laudes tuas insequar! Laudes quas non alter nobiliori modestia vitat non alter sane melius meretur; Deus te salvum & in columem academicae diutissime conservet & denique ad istam quam aliis praedicasti Felicitatem sed serus o serus accipiat —

Solita tuâ mansuetudine Tu quoque Dom Winthrop vir multis de causis amande simulque honorande, tu mihi favete dicenti

Solita tuâ mansuetudine freti, gratias non quas debemus sed quas possimus summa animi gratitudine agere audemus; Humanitatem tuam generosam norunt omnes vel infimi; vires animi & Virtutes uno ore cum plausu agnoscunt; diu dulce Decus nostrum vivas! diu diuque Togae harvardianae Gloria vivas! De tuis laudibus nulla unquam sileat Aetas, Famam nulla obliteret oblivio —

Last edit over 1 year ago by Stephen
(seq. 8)
Needs Review

(seq. 8)

Vobis viri honorandi Tutores spectatissimi causas maximas gratias agendi habemus, gratias quas possumus nunc Temporis lubentes agimus majores semper acturi — Tibi praecipue Dom. Kneeland ex hoc numero obligationes confitemur pro cura studioque dum sub tuo moderamine fuimus — perge vir docte de bonis Literis bene mereri, & reliquiae vitae sint consumptae in Republica inservienda eadem Fidelitate qua academiae inservisti — annis aetatis tuae elapsis multos adjiciat Deus, iisdem decurrentibus sanum incolumemque te praestet — Vos quoque venerandi Ecclesiarum Pastores viri Literatura ac Pietate inclyti salvete! salvete Plurimum reverendi! fundite adhuc Praeces prevalentes pro nobis atque fructus laborum largissimos vestrorum ac in Terris & in Caelis laeti videatis.

Vos generosi Juvenes academicae nostri alumni, utriusque Laurea gradus decorati salvete—vos salvete Sodales academici surgentia Patriae Lumina — Omnes Literatura aut Pietate pollentes solutat Oratio — singulisque ubicunque Terrarum estis Humanitatis Cultores Reipublicae vel academiae fautores salvete, denique Literati, vel amantes Literarum aut Literatorum, Quicunque, vel quaecunque vivite & salvete universa Corona.

Last edit over 1 year ago by Stephen
(seq. 9)
Needs Review

(seq. 9)

Oratio Valedictoria

Non absque Sensu Tenuitatis meae, humilimo haec Rostra ascendo, Vobisque omnibus, Auditores, huic Solennitati conventis gratulari audes; Vobis praecipue Fratres gralutor hunc Studiorum nostrurum Eventum; hujusce Spe Diei venturae, Cursum academicum, Gaudio iniimus; Nihil (Spero) vetat Tempus exoptatum diuque expectatum charissimis meis in hoc cursu Literarum Fratribus gratulari. Gratulor etiam tantam virorum dignissimorum Frequentiam huic annuo Ritui esse conventam; Cumulum non parvum addit Laetitiae quam ipse Dies secum attulit. Hic, Fratres, inter artium Vigorem, otio viximus Dulcia Literarum sorbentes; hic Delicias Philosophiae investigavimus; hic Naturae Profunditatem exploravimus; hic dum pene orbs tota Terrarum Bellis horridis inflammata fuit, nos Musis amicis versati, suavique Consuetudine fuimus refecti O Tempora vere jucunda! O Dies maxime optandi! Sed transierunt non iterum volvendi! Felices o ter & amplius si studiis animos intendissemus; dum haec commemoramus Grates maximas Deo immortali agimus, qui nos ab Morbis, Periculisque multis in Cursu Literarum incolumes servavit; quique ab illo Die benignissime faverit;hanc academiam a Principio purgere jusserit; quique ab illo Die benignissime faverit; illius sub Praesidio hoc Lyceum Vires acquirat eundo ac diutissime /flo

Last edit over 1 year ago by Stephen
(seq. 10)
Needs Review

(seq. 10)

floreat, non solum sub iis nunc Dierum, sed etiam sub natis Natorum & qui nascentur ab illis —

At nec Tempus, nec Patientia vestra, auditores, quâ non licet abuti, his amplius addere sinent; & Grates Viris honorandis, Ingeniorum Cultoribus nostrorum testaremur tibi verum speciatum, Caput o Dulce nostrum, tibi reverende Praeses praecipue debentur; Virtutes tuas eximias omnes mirantur; Exemplar his describere Ego indisertus Orator, nec Eloquentiâ, nec Doctrinâ clarus, non audeo; Pietatem tuam erga Creatorem, Humanitatemque erga nos solum admiramur, non enim, nobis exprimere concessum fit; - Omne Praeconium facile vincunt; Benevolentiam a te acceptam, grate animo & agnoscimus & profitemur;—Te semper Honore prosequemur, Te observantia semper colemus —

Decet deinceps salutare, summa observantiâ Professores academiae; salvete Viri, uterque suo praestantissimus munere! statione sua spectatissimus! salvete O ambo colendi; nobis semper cunctis nominibus—Te Reverendissime Doctor, compellare gestit Oratio; accipe summam erga te Gratitudinem, pro multis Beneficiis quibus nos cumulare dignatus es; Quid plura dicam? Quid ve Laudes tuas insequar Laudes quas non alter nobiliori modestia vitat, non alter sane melius meretur; Deus te Salvum & in columem Academiae diutissime conservet, & denique ad istam /quam

Last edit over 1 year ago by Stephen
(seq. 11)
Needs Review

(seq. 11)

quam aliis praedicasti Faelicitatem accipiat, sed serus, oserus illuc eucharis —

Tu deinde Domine Winthrop, Vir multis de causis amande simulque honorande; tu mihi faveto dicenti. Solitâ tuâ mansuetidine freti, Gratias non quas prosumus, sed quas debemus, summa anima Gratitudine agere audemus, Humanitatem tuam generosam norunt omnes, vel infimi, vires animi et Virtutes, uno ore cum plausu agnoscunt — Diu dulce Decus nostrum vivas! dui diuque Togae Harvardinae Gloria vivas! de tuis Laudibus nulla unquam sileat Aetas; Famam nulla obscuret Temporum vestustas

Vobis Viris honorandis, Tutores spectatissimi, Causas maximas Gratias agendi habemus--Gratias quas possumus nunc Temporis lubentes agimus; majores semper acturi; sed ex hoc numero obligationes praecipuas tibi Domine Kneeland confitemur; pro cura, studioque dum sub tuo moderamine fuimus, Perge, vir docte, de bonis Literis bene mereri; & Reliquiae Vitae sint consumptae, in Republica inservienda, eadem Fidelitate quâ academiae inservisti; annis aetatis tuae elapsis multos adjiciat Deus; iisdem decurrentibus, sanum incolumemque te Praestet —

Generosos autem utriusque Laureâ Gradus decoratos; has quippe Sedes Academicos etiamnum tenentes; haud decet, insalutatos praeterire; Vos hactenus fuisse Ornamenta non mediocria academiae, laeti fatemur; & post hac futuros si /minus

Last edit over 1 year ago by Stephen
(seq. 12)
Needs Review

(seq. 12)

minus academiae, at Ecclesiae vel Reipublicae speramus & vovemus.

Decet autem vobis Juniores Sophistae, caeterisque qui in hoc cursu Literarum nobiscum versamini, amice valedicere amore quo nos prosecuti estis incitati, vos hortaremur, sed dum vobis sunt Praeceptores optimi, dum vobis sunt Tutores tam blandi tam cordati, conatum nos reprehenderet; si Praecepta eorum Praecepta & Exempla eximia cons[e]- quimini, nil dubito, nec Fama nec Virtus, in hâc Vita, nec Gloria nec Faelicitas in secula seculorum Vobis deerun[t]

Vive Reverendissime Preses & ornatissime vive & vale Valete Professores spectatissimi, vosque Tutores honorandi Tu vero singulariter Dom Kneeland tu viveto & valete Alicujus Laureâ Gradus Decorati — Vosque Sodales charissimi Valete

Valeat tota haec Literatorum Frequentia unus & omnes Valete.

Nunc decet Professores hujus academiae dignissime salutare, sed heu me miserum! Decus insigne deest! Reverendissimus & valde estimandus Dominus Wigglesworth jam morbo laborat, quem Patientia digna, pietate christianâ patitur — si Laudes ei dignas audiret, nobili modestia vitaret — Laudes ejus quibus Orbs tota Terrarum resonat, illo absente, omittam sed Praeces Deo immortali, sapientiae Fonti in exhausto fundemus, ut illum salvum & incolumem academiae diutissime conservet & denique adistam quam aliis praedicavit Felicitatem sed serus O serus accipiat —

Last edit over 1 year ago by Stephen
Displaying pages 31 - 40 of 40 in total