5

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Needs Review

Sed ea ex magna parte sum secutus que Zacharias trivisanus {Zacharias trivisanus}
clarissimis hinc civis vir etatis nostre ingenio prudentia iu-
stitia maximarum rerum scia rebus gestis prestantissimus et amicitie
iure mih) coniunctissimus graviter exposuit. cum aliquando in eiusmodi
rei sermonem incidissemus. in quibus propemodum omnis elegans
antiquorum ratio uxoria continetur. Nec uero hec scribere aggre-
dior / ut ipse te se ut per te nonnullos id etatis insctituam et cum
quid agendum sit / eos commonefacio. tu quod per te fecisti facis
et facturus es in te recognoscas. Quid enim tibi peaeciperem quem
cum natura ad laudem ad decus ad dignitatem effinxerit ea nac-
tus es exempla domestica et adiumenta doctrine quibus tali
ne coniunctis omnis apertus est cursus ad gloriam. Imitaris pro-
fec(o spectatissimum virum Johannem patrem tuum et ornatissimum
Cosmum fratrem quorum auctoritate prudentia consiliis abunde muni-
tus es. Habes alios et [iam?] optimos et sapientissimos viros quibus
uteris multum. Vidi siquidem praesens quanta cura ac diligenia er-
uditissimum Robertum Rossum in primis coleres atque observares. {Rubertus Russum}
a cuius latere rectissime quidem fere numquam discedebas. Acced-
it etiam eloquentissimi hominis Leonardi arretini nec minus {Leonardus Arentinus}
literatissimi Nicolai nostri consuetudo. a quibus cum alia quam
multa tum pleraque id genus assidue te audire et accipere con-
fido. Que cum ita sint tamen ab amore nostro non sum
alienum arbitratus sique michi viderentur. a me ipso quoque
intelligeres. Hec enim eadem tibi iocundiora fore putavi
si ad te ex mea sententia scripta quedam perveniret. Alexander il {Alexander}
le magnus cum Xenocrates quinquaginta auri talenta ab
se dono missa repudiasset quasi sibi regiis muneribus opus
non esset. Sic xenocrati inquit Alexandri munificentia uti
non expedit. Alexandro tamen opus est ut in Xenocratem liberalis

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page