fol. 24r

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

via sunt quae sustineo, graviora in per-
petuo timeo, de praesentibus quidem poenis
doleo, sed de futuris amplius ingemisco.
Succurre mihi Deus meus antequam mori-
ar, antequam me mors praeveniat, an-
tequam tartara rapiant, antequam
me flamma comburat, antequam tenebrae
me involvant. Subveni prius quam
ad tormenta properem, priusquam gehen-
ne ignibus devorer, priusquam sine
termino crucier. Reus enim timore iu-
dicii tui terreor, pavore peccati iram
tuam formido, immanitate sceleris
examen tuum trepidus conscientia me-
tuo. Si enim iustus vix salvabitur, ego
impius ubi ero? Quid faciam, dum ve-
nerit tremendi formido iudicii?
Cum examen iudicii venerit, quid

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page