Magnetismus Medicinalium p. 681

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

telumque illud fascijs circumligatum diligentia magna, non secus ac si
corporis vulnerati membrum foret, fovent. Quo facto, vulnus con-
festim ad quantamlibet distantiam, spatiumque indeterminatum se sa-
nare posse iactitant, virtute quadam, aut efficientia Magnetica, attra-
ctione & diductione, vectore spiritu, qui tanquam medium vincu-
lum primò ex definitis & proprijs constellationibus sympathiam &
copulam, seu conuenientiam inducit, ex qua deinceps vis sanatiua in
telum medicatum deriuatur: ex hoc enim postea egreditur, ac ad par-
tem vsque vulneratam continuatur, traducitur, ac tandem actionem
istius virtutis sequitur effectus. Præter alios verò, huius telungij, siue
hoplochrysmatis patrocinium suscipit auctor Philosophiæ Mosaicæ,
quod volumen quidem totum in ordine ad hunc effectum vnguenti
Magnetici demonstrandum composuisse videtur. Verum è funda-
mentis, è quibus huius vnguenti veritatem astruere nititur, facilè,
quid de eo sentiendum sit, colligi poterit. Primò enim supponit an-
{Auctor Philosophiæ Mosaicæ.}
tedictus Author, nullum effectum in rebus elucescentem à naturali
agente procedere, sed centralissimum illum Diuinitatis Spiritum
iuxta illud 1. Gen. in principio aquas incubantem, omnia in omni-
bus operantem, res omnes & singulas animare, & ad agendum e-
manatione quadam ineffabili, sola voluntate sua efficacissima ad a-
morem, noluntate verò ad odium per ministros angelos incitare.
{Altera sententia Authoris Mosaici.}
Creaturas autem tantum organa quædam esse, per quæ & in quibus
Dei virtus iuxta beneplacitum suum ministris Spiritibus operetur ad
extra, ita asserit omnes meteorologicos effectus non elementorum
colluctantium, sed immediata Dei opera esse per Angelos producta,
ita ventum definiens nihil aliud esse dicit, quam aërem Spiritu Dei,
mediante Angelo, vel ad bonum, vel ad malum animatum, agita-
tumque. Tonitru verò ipsam Dei vocem esse, ad terrendum pecca-
tores institutam, & dum plus æquo pius in Deum esse vult, impius
& blasphemus deprehenditur. Porrò hunc Spiritum Dei omnibus
rebus inesse, & ex Stellis primum in vltimum, infimumque mundi
theatrum derivari, ibique omnia mineralis, vegetabilis & animalis
naturæ semina animare. Cum igitur Spiritus iste sit incorruptabilis,
æternus, infinitus, nullum quoque actionum suarum terminum
{Inferuntur multa absurda ex sententia, quæ dicit Deum immediatam rerum omnium causam}
habebit. Ex quo audacter concludit, nullum consequenter re-
bus naturalibus esse ad agendum determinatum virtutis orbem.
Sed hoc Spiritu animatas in quoduis spacium indeterminatè agere:
atque hæc sunt Philosophiæ Mosaicæ fundamenta. Ex quibus pri-
Rrrr /mò

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page