Magnetismus Medicinalium p. 697

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

attractum amicum sibi reposcit, venter autem seu stomachus neutrius
amicus, foras vtrumque per intestina transmandatum secernit; non
igitur Rheu sumitur quatenus stomacho bonum, sed in quantum ex
omnibus membris, collectam biliosam materiam sibi unitam extur-
bando, reliqua membra molesto hospite liberat; sicut igitur dicti hu-
mores ex circumferentia ad centrum alliciunt, ita ex centro ad cir-
cumferentiam alia ἀποκρουστικὰ per sudores vt Ambra, Bezoar, Spo-
dium, Terra sigillata, similiaque expellunt; illa verò quæ membro ali-
cui subueniunt ex quadam naturæ cognatione, illud naturali quodam
appetitu respiciunt, & ad eius bonum, naturamque conseruandam
insita quadam virtute feruntur; ita hepatica hepati, cordiaca cordi,
pulmoni pulmonaria, splenetica denique spleni subueniunt. Ita in ali-
quibus medicamentis malignitas partis affectæ malignitatem va-
cuando corrigit, in alijs bonitas, bonitatem partis contra malignita-
tem singulari prouidæ naturæ munere defendit, roboratque.

CAPVT IV.

Δηλητηριομαγνητισμὸς.

siue

De Magnetismo Venenorum.

Venenum hoc loco nihil aliud est, quam vis quædam effectrix
in aliquo corpore posita, cordi singulariter noxia, & vitæ ani-
malis tota substantia dissimilis, directè corruptiua; quænam autem
{Variæ sententiæ de venenorum operatione.}
hæc vis sit, aut in quo consistat, magna inter Auctores lis est & con-
trouersia, sunt qui dicunt, per excessum dumtaxat primarum qualita-
tum agere venena, ita vt alia per vehemens frigus cor constringendo,
stupefaciendo, calorem vitalem extinguendo; alia per calorem in-
tensiuum cor comburendo, alia per siccitatem calorem vitalem con-
sumendo; alia per humiditatem putrefaciendo, viasque obstruendo
hominem interimant. Putant igitur dum cordis motus venenis tol-
litur, hoc necessariò fieri per intemperiem aliquam insignem: intem-
peries autem non est nisi ex δισκρασία primarum qualitatum, qua to-
ta humorum symmetria dissoluitur; inferunt ergo effectus huius in-
temperiei esse non posse, nisi à primis qualitatibus rei venenatæ in-
{Non agunt qualitatibus manifestis.}
sitis. Contra, si in solo excessu primarum qualitatum consistat veneni
actio, non erit causa, cur aqua pura, cur piper, cur vinum sublimatum,

Tttt /spiri-

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page