Magnetismus Medicinalium p. 698

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

spiritus sulphuris, similiaque inter venena & deleteria numerari non
possint. Aqua enim frigidissima est, piper calidissimum, & tamen ve-
nena non sunt; ergo præter calorem & frigus, humiditatem, siccita-
temque, alia qualitate opus est, qua vehementia illa symptomata ef-
ficiuntur, quæ in ijs qui venenum hauriunt, cernuntur. Nam vt rectè
{Arist. lib. 2. de gener.}
Aristoteles 2. de gener. animal. c. 3. Inest seminibus facultas quædam
fœcundatiua seminis, est calor non ignis, nec talis aliqua facultas;
sed spiritus in semine spumosoque corpore continetur, & natura quæ in
eo spiritu est, proportione respondet elemento stellarum.
Non igitur ve-
nena qualiacunque frigiditate vel calore, sed frigore quodam & ca-
lore prorsus mirabili, vel ab astris inditis, vel in essentia corporis vni-
uersi radicatis interimunt, & quamuis venena quædam reperiantur
vt narcotica, quæ solo frigore, vt Opium, Mandragora, Hyosciamus,
Solanum, Napellus, necare videantur, non tamen id faciunt sine
alia adiuncta qualitate venefica deleterio propria; quod rara illa &
admiranda symptomata intoxicati, quæ in primas qualitates, seu so-
lum frigus cadere nequeunt, satis demonstrant. Præterea videmus
venenum occidere multo celerius, quam inducatur humorum illa
discrasia; vt in epidemicis contigisse Cornelius Gemma refert; ita
{Mira vis viti veneniferi.}
quidam apud Mercurialem Ordelaphus, vel appropinquantes sibi
veneno, quo liniebatur, occidebat; non nego tamen primas qualita-
tes veluti per modum dispositionis ad veneni operationem concur-
{Scammonium.}
rere, atque in vno quidem plus, in alio minus: quod enim Scammo-
nea intus suscepta rarefaciat, extenuet, incidat, caloris opus est,
quod verò peccantem humorem vbique collectum in se deriuet, al-
terius qualitatis ab intrinseco profluentis opus esse nemo inficia-
bitur.

{Varia venenorum genera.}
Porrò vti salutiferorum, ita proportione quadam deleteriorum
varia & multiplex copia est; quæ nos in duas classes diuidimus, ita vt
aliqua sint naturalia, alia artificialia. Naturalia venena iterum variè
diuiduntur, alia enim sunt à mineralibus, vt arsenicum, auripigmen-
tum, antimonium, hydrargyrum similiaque: alia à plantis, vt omnia
Aconitorum genera, narcoticaque, quæ tota substantia venenosa
sunt; alia sola parte, vt radice, vel semine, vel flore. Alia denique
ab animalibus toxica, omnia animalia siue toto, siue ex parte venena-
{Venenorum agendi ratio varia.}
ta comprehendunt, quæ vti innumera sunt, ita variam quoque actio-
nis suæ rationem habent; hisce adduntur venena quæ ex putrefa-
ctione, aut cœlesti influxu originem suam (vti epidemicæ lues & pestes)
/ducunt,

Notes and Questions

Please sign in to write a note for this page

Stephen

Ordelaphus: https://books.google.co.uk/books?id=_fApr8PrwlYC&pg=RA1-PA16-IA1&lpg=RA1-PA16-IA1&dq=mercuriale+ordelaphus&source=bl&ots=7QTD-XTKkO&sig=ACfU3U1wCsWEzFEBv1Kd9WEyopSz_Mt54w&hl=en&sa=X&ved=2ahUKEwjW0OqS18aDAxUMg_0HHSDkDQQQ6AF6BAgoEAM#v=onepage&q=mercuriale%20ordelaphus&f=false