Magnes Sive de Arte Magnetica

Pages That Need Review

Astronomia Magnetica

Astronomica Magnetica  p. 312
Needs Review

Astronomica Magnetica p. 312

diacum, quem in gradus suos duplici methodo primò Geometrica, altera ope Tabulae ascensionum rectarum, quam vbiuis obuiam passim reperies, hac arte dispesces. Prima methodus ita se habet. Aequatore ab Nversus M progrediendo in 360 partes diuiso (si principium & v. g. inscribere desideres) vide ex Tabula ascensionum rectarum, ascensionem huic & principio respondentem, quam inuenies v. g. 27. gr. & 54. min. hanc supputa à puncto NAequatoris versus M, & posita regula supra centrum E, & gradus numeratos obserua, vbi Ecliptica intersecetur, & ibi fac punctum, quod referet principium dodecamorij 8; pro Geminis accipies ex Tabula ascensionem rectam 57. gr. 48. min. atque super eam ab N versus M in Aequatore numeratam posita regula ex E protensa, vide vbi Ecliptica secetur, hoc enim intersectionis punctum dabit principium dodecamorij Geminorum. Non secus aliorum consequentium signorum principia ex Tabula ascensionum rectarum inscribes: Quod si singulos gradus signorum inscribere volueris, ascensiones rectas singulorum graduum dictis signorum gradibus correspondentes ab Nversus M te numerare oportebit, vt per praxim ante doctam voti compos fias. Tabulae huiusmodi, apud Clavium, Orontium, Stoflerinum, Regiomontanum, Reinoldum aliosque astronomos passim occurrunt; quare eas huc apponere superuacaneum esse ratus sum. Qui verò huiusmodi Tabulis, aut libris caruerint, faciliori methodo Zodiacum inscribent ea qua lequitur ratione; diuiso Aequatore in 360. partes aequales polum Zodiaci arcticum, ita inuenies; numera ab N versus Kin Aequinoctiali maximam Solis declinationem 23. grad. 30. min. & posita Regula supra inuentam declinationem Solis, & punctum L, vide vbi linea Meridiana EA secetur vt in X, id enim erit punctum polare Zodiaci quaesitum, ex quo lineae occultae per singulos Aequinoctialis gradus

ductae, Eclipticam in gradus quoque suos proportionaliter, & opticè secabunt. Stellarum autem sixarum inscriptio in reti perficitur varijs modis, quorum vsitatissimus iste est, qui fit per Tabulas mediationum declinationum, longitudinum & latitudinum Stellarum fixarum, quas tibi Tabulas exhibet in Sphaera sua Clauius, & plerique alij. qui de Sphaera tractarunt; quae praxis cum admodum facilis sit, & ex praecedentibus pateat, à me consultò, omittitur. At verò nequicquam huic operi desit, facilem hic, & compendiosam Stellarum reti inscribendarum rationem dabimus; qua Magneticae artis Tyro in Astrolabijs delineandis ope sequentis Tabulae vti poterit.

Last edit 8 months ago by Arnoldia Pienaar

Magnetismus Planetarum

Magnetismus Planetarum  p. 501
Needs Review

Magnetismus Planetarum p. 501

THEOREMA I. Sol eandem longitudinem iuxta eclypticam, eandem distantiam, & prostaphaeresin sortitur motu terrae, quam terrae statione.

I ponamus Terra circa Solem mundi centro affixum, in isto orbe D& motu commoueri, quo Sol secundum stantis Terrae hypothe¬ sim, conuersionem suam peragit, sequuntur iuxta huius Terrae motae hypothesin, eadem longitudo, distantia; eadem phaenomena con¬ sequuntur, quod ita ostendo: Sit Terra fixa in centro B Solis „νr BF talium partium 417. qualium semidiameter FA 10000. sit autem deferens Solis ADH, erit ergo perigaeum in H, apogaeum in A, hinc ponamus, Solem progressum in D punctum. Iterum ponatur Sol in centro Aimmotus, Terra verò mobilis in de¬ ferente suo BCE, eccentricati verò FB aequalis ponatur AG, erit igitur apogaeum terrae in A, perigaeum in E, progrediatur autem erra in suo deferente ex B vsque in C tantum, quantum Sol in priori

exemplo, ex A in D progres¬ sus statuebatur: quo posito connectantur AD, AC, CB, BD, DF, CG rectis lineis. Dico Solem fixum in A è terra mota B visum, eadem longi¬ tudine secundum eclypticam spectari, qua Sol motus ex A in D, ex terra immota B, quod ita demonstro: Cum enim ar¬

cus BC arcui AD aequalis po¬ natur, erit triangulum isopleu¬ ron FAD simile, & aequale triangulo isopleuro GCB, & angulus FAD aequalis angulo GCB, vel quod idem est BAD ipsi ABC aequalis. Erunt igi¬ tur duae aequales rectae AD, & BC parallelae, vti & rectae BD, & CA, quae illas conterminant, aequales erunt, & parallelae: quae cum ita sint: ergo Sol in cen tro A

Last edit 8 months ago by Arnoldia Pienaar
Magnetismus Planetarum  p. 502
Needs Review

Magnetismus Planetarum p. 502

immotus, è loco C terrae moto eodem loco videbitur, quo Sol mo¬ tus D ex terra in centro B quiescente, cum distantiae parallelae CA, & BD, vtpote terminantes parallelas BC, & AD, sint aequales. Praeterea Sol motus in D, ex terra stante B in eclyptica tantum pro¬ gressus videtur, quantum terra ex B in C promota, ex fixo Sole A spectatur, cum BD, CA parallelae sint, cumque lineae DF, & GC parallelae quoque sint, erunt eandem ob causam anguli prostaphae retici BDF, & ACG quoque aequales, vnde & consequenter prostaphaeresis (quae hinc demi debet) in vtraque hypothesi existit eadem, ergo Sol secundum terrae motae hypothesin apparentem lon¬ gitudinem in eclyptica, distantiam à terra, & prostaphaeresin habet eandem, quam terra immota, quod erat demonstrandum.

Consectarium I. EXhis sequitur, terram secundum motus sui hypothesin eodem tempore versari in sui deferentis BCE apogaeo E, quo So¬ lem in apogaeo A deferentis sui ADH: patet etiam terram in ec¬ centrici sui BCE semicirculo versari eodem tempore, Sole in semi¬ circulo eccentrici sui ADH consistente, sed & quàm longitudinem Sol in D habebit, eandem terra in C habebit, cum per supposi¬ tionem AD ipsi BC sit aequalis. Vnde & consequenter prosta¬ phaeresis vtriusque erit aequalis. Consectarium II.

AVm itaque Terra iuxta motus sui hypothesin similem semper „locum in suo deferente obtineat, quam Sol, fixa Terra in suo deferente, consequenter iuxta terrae fixae hypothesin eadem ex¬ ρorς, dierum aequatio, caeteraque id genus omnia, quaecumque iuxta stantis terrae hypothesin inueniri solent calculo, reperientur; quamuis multò totius naturae systemati (Terram stare, Solem verò moueri) magis congruum sit, & consentaneum.

Last edit 8 months ago by Arnoldia Pienaar
Magnetismus Planetarum  p. 504
Needs Review

Magnetismus Planetarum p. 504

Consectarium. sequitur ex his, quomodo iuxta hanc praecedentem normam te Dliquorum Planetarum motus ad terram accommodare possis, & eosdem vel ad terram motam, vel immotam, vti & Solem compara¬ re. Verum qui haec paulò pensiculatiùs scrutatus fuerit, manifestò vi¬ debit, longitudinis Planetarum motus, multò faciliùs, expeditiùs & veriùs iuxta terrae fixae hypothesin, quam motae, erui posse; vt vel ex hoc ipso Copernicanae hypothesi, Ptolomaica & Tychoniana hypo¬ thesis multis parasangis praeferri meritò debeat: quae fusiùs forsan hoc loco demonstrare possem, nisi limites instituti mei transilire ve¬ rerer. Quare his ita praesuppositis iam videamus, qua ratione Ma¬ gnetica Arte huiuſmodi systema confici possit. PROBLEMA I. Hypothesin motae terrae Magnetico artificio exhibere. cum motum terrae commentitium, iuxta Gilberti mentem, su¬ pra in Problemate primo Mechanicae nostrae Magneticae exhi¬

buerimus, de eo hic amplius dicere noluimus: solum hoc loco, qua ratione motae terrae Solisque hypothesis iuxta Keplerum Magnetico artificio exhiberi possit, demonstrandum duximus: quod dum faci¬ mus, nemo nos superius refutatam opinionem hoc experimento re¬ uocare velle existimet, cum potius ex hoc eius falsitas & impossibili¬ tas magis innotescat, vt ex dicendis constabit. Sit itaque sphaera vi¬ trea CD, iuxta Progymnasm. nostra heterogeneis humoribus reple¬ ta, in cuius centro Ialia ampulla vitrea çum collo longo, in qua ace¬ tum distillatum cum subtilissimo oleo, elychnio in lampadis modum instructo, libretur; referetque accensum elychnium globum igneum Solis: mirum enim est, quam iucundum spectaculum flamma ex ae¬ qua refractione veluti conglobata, sub aquis in centro praebeat. Hoc peracto adaptetur rota STVX, vna cum cylindro in gyros per chordam X mobili, eadem prorsus ratione sphaerae subdenda, qua supra in Mechanica Magnetica praecipimus: referet enim rota maior ATVX deferentem terrae annuo spacio circa immotum Solem, cir¬ cumportabilis cylindrus Magnete suo instructus, 24. horarum spacio circumactus, motum diurnum: epyciclus verò menstruo suo spacio

Last edit 8 months ago by Arnoldia Pienaar
Displaying all 4 pages