Academic Texts on Friendship

Pages That Need Review

Tschonder_-_Frankfurt-O_-_1604

4
Needs Review

4

NOBILISSIMO ET AMPLIS- SIMO VIRO Dn. JAcobo Reichell in Tranisch/ Impensarum, militarium, superioris & inferioris Silesiae Quaestori primario & Celeberrimae Vratislaviensium Reipublicae Senatori spectatiss. Domino & Mecoenati su benignissimo grati animi testimonium. NEC NON Reverendo Clariss. & Humanissimo VIRO DN. M. CHRISTOPHORO SCHOLZIO Theologo eximio, apud Vratislavienses Ecclesiae ad D. Elisabetae, Eccle- siastae primario. Praeceptori & fautori suo plurimum honorando Observantiae symbolum exercitium hoc publicum offert & consecrat Ierem. Tschonder disput. Praeses.
Last edit 11 months ago by Matthias Roick
5
Needs Review

5

CONTINUATIO.

Post contemplationem specialem singularum Virtutum, cum Aristotele accedimus ad considerationem AMICITIAE, quae licet virtus non sit, Piccolom. grad. 7. Phil. Mor. cap. 9. magnam tamen cum virtute videtur habere cognationem, 8. Eth. Nicom. cap. 1. Piccol. d. g. cap. i et ii. ita, ut non incommode ab eodem, suavissimus virtutum nuncupetur fructus, cap. 7.8.10. et 22. omnique homnium conditioni apprime utilis et necessarius. Porro cum Virtus, teste Scaligero exercit. 317 sect.3. Beatitudinem, tanquam ultimum finem, in quo acquiescat, sibi propositum habeat : illa vero sine Amicitia suis numeris nequeat esse absoluta, Piccol. cap. 22. 8. Eth. 1. sequitur, huius tractationem in Philosophia Morali nequaquam esse praetermittendam. Quamobrem, operam non inutilem me suscepturum arbitrabar, si de hoc fructuosissimo thesauro, placidam disquisitionem in publicum, exercitii causa, adducerem.

THEMA 1.

Ut eo rectius collatio nostra instituatur, tenendum, nos non de amicitia, quae etiam in rebus naturalibus deprehenditur ; alias συμπάθεια, sicut contrarium ἀντιπάθεια, nuncupata, de quibus multa Scalig. exercit. 344. Sect. 2 et seqq. sed quatenus pressius, magisque proprie sumta, iuncta est cim ratione, solique competit homini. Piccol. de rer. def. pag. 252. locuturos.

II.

Definitur Amicitia, quod sit ἔυνοια ἐν ἀντιπιπονθέσι μὴ λανθάνουσα, mutua et manifesta inter aliquos benevolentia. 8 Eth. Nic. cap. 2.

III.

Illius obiectum est amabile, quod tripliciter consideratur, ita ut secundum primarium respectum, honestatem

Last edit 11 months ago by Matthias Roick
6
Needs Review

6

concernat; honestamque constituat amicitiam : reliquorum vero respectuum consideratione, qaedam iucunda, quaedam utilis nuncupetur.

IV.

Inter has, prima solummodo, verae amicitiae nomen meretur, reliquae ex accidenti.

V.

Illa, cum ex virtute, re perquam stabili et nobili suam trahat originem, stabilissima quoque censetur; reliquae ex rebus momentaneis, unde incertae sunt, priorique longe inferiores.

VI.

Qui ob utilitatem amicitiam colunt, non per se mutuo se amant, sed quatenus, alter alterius experitur commodum : haec a senibus, et qui ad quaestum omnia dirigunt, potissimum excolitur.

VII.

Sic, qui propter iucunditatem tantum amici sunt, in amicitia etiam constantes non sunt : cessante enim eo ipso, proter quod amicitiam colebant, ipsa quoque amicitia, cessat.

VIII.

Hanc praecipue fovent iuvenes, qui actiones suas voluptate metiuntur, dum secundum affectus plerumque vivere gaudent : deinde, qui sunt ἐπιδεξιοι, ut loquitur Arist. 2. Rhetor. cap. 4. καὶ τῷ τοθᾶσαι καὶ τῷ ὑπομεῖναι, dextri in eludendo et sustinendo. Hac, sicut et altera, potest esse inter multos.

IX.

Non ita, quae ex virtute profecta est, ea enim copiam amicorum non admittit. 8. Eth. 6. 9. et 13. nec dat locum calumniis, iniuriis, vel suspicionibus : Amicus enim est

Last edit 11 months ago by Matthias Roick
Displaying all 3 pages