6

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Needs Review

concernat; honestamque constituat amicitiam : reliquorum
vero respectuum consideratione, qaedam iucunda, quae-
dam utilis nuncupetur.

IV.

Inter has, prima solummodo, verae amicitiae nomen
meretur, reliquae ex accidenti.

V.

Illa, cum ex virtute, re perquam stabili et nobili
suam trahat originem, stabilissima quoque censetur; reli-
quae ex rebus momentaneis, unde incertae sunt, priorique
longe inferiores.

VI.

Qui ob utilitatem amicitiam colunt, non per se mu-
tuo se amant, sed quatenus, alter alterius experitur com-
modum : haec a senibus, et qui ad quaestum omnia dirigunt,
potissimum excolitur.

VII.

Sic, qui propter iucunditatem tantum amici sunt, in
amicitia etiam constantes non sunt : cessante enim eo ipso,
proter quod amicitiam colebant, ipsa quoque amicitia,
cessat.

VIII.

Hanc praecipue fovent iuvenes, qui actiones suas
voluptate metiuntur, dum secundum affectus plerumque
vivere gaudent : deinde, qui sunt ἐπιδεξιοι, ut loquitur
Arist. 2. Rhetor. cap. 4. καὶ τῷ τοθᾶσαι καὶ τῷ ὑπομεῖναι,
dextri in eludendo et sustinendo. Hac, sicut et altera,
potest esse inter multos.

IX.

Non ita, quae ex virtute profecta est, ea enim copiam
amicorum non admittit. 8. Eth. 6. 9. et 13. nec dat locum
calumniis, iniuriis, vel suspicionibus : Amicus enim est

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page