5

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Needs Review

CONTINUATIO.

Post contemplationem specialem singularum
Virtutum, cum Aristotele accedimus ad
considerationem AMICITIAE, quae licet
virtus non sit, Piccolom. grad. 7. Phil. Mor. cap.
9. magnam tamen cum virtute videtur ha-
bere cognationem, 8. Eth. Nicom. cap. 1. Pic-
col. d. g. cap. i et ii. ita, ut non incommode
ab eodem, suavissimus virtutum nuncupetur
fructus, cap. 7.8.10. et 22. omnique homnium
conditioni apprime utilis et necessarius.
Porro cum Virtus, teste Scaligero exercit. 317 sect.3. Beatitudinem, tan-
quam ultimum finem, in quo acquiescat, sibi propositum habeat : illa
vero sine Amicitia suis numeris nequeat esse absoluta, Piccol. cap. 22. 8.
Eth. 1. sequitur, huius tractationem in Philosophia Morali nequaquam
esse praetermittendam. Quamobrem, operam non inutilem me sus-
cepturum arbitrabar, si de hoc fructuosissimo thesauro, placidam disquisitionem in publicum, exercitii causa, adducerem.

THEMA 1.

Ut eo rectius collatio nostra instituatur, tenen-
dum, nos non de amicitia, quae etiam in rebus na-
turalibus deprehenditur ; alias συμπάθεια,
sicut contrarium ἀντιπάθεια, nuncupata, de quibus multa
Scalig. exercit. 344. Sect. 2 et seqq. sed quatenus pressi-
us, magisque proprie sumta, iuncta est cim ratione, solique
competit homini. Piccol. de rer. def. pag. 252. locutu-
ros.

II.

Definitur Amicitia, quod sit ἔυνοια ἐν ἀντιπιπονθέσι
μὴ λανθάνουσα, mutua et manifesta inter aliquos benevo-
lentia. 8 Eth. Nic. cap. 2.

III.

Illius obiectum est amabile, quod tripliciter consi-
deratur, ita ut secundum primarium respectum, honestatem

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page