Magnetismus Medicinalium

ReadAboutContentsHelp
Chapter on Medicinal Magnetism from Kircher's Magnes sive de Arte Magnetica, 1643 edition.

Pages

Magnetismus Medicinalium  p. 682
Complete

Magnetismus Medicinalium p. 682

mò sequitur, nullas inesse proprias rebus naturalibus virtutes, & consequenter nullam philosophiam, cum dato quocunque mirabili effectu, statim sine vlteriore inquisitione in promtu causa sit, Deus nimirum ita vult, Spiritus vbi vult, spirat, ita sapienter ordinauit æternum Dei Verbum. Quæ, præterquam quod absurda sint, communi quoque omnium Philosophorum, Theologorumque opinioni repugnant, cum æterna Dei Sapientia singulas res creatas suis particularibus viribus, seu dotibus quibusdam, cum vt singulæ in finem suum operentur, tum ne natura otiosa & sine fructu instituta esse videatur, imbuerit. Sequeretur secundò, Deum omnium malorum causam esse, cum velle ac nolle meum non sit meum, sed Dei voluntas & noluntas in me operans, potentijs organorum loco solum inseruientibus, quod impium, blasphemumque esset asserere. Sequeretur tertiò, vires rerum naturalium non esse res subiectis concreatas, sed ipsum Dei Spiritum esse eas animantem, atque ad odia & inimicitias incitantem. Ita dum ferrum trahit Magnes, non ea actio Magnetis sit, sed Spiritus Dei centraliter in Magnete inclusi tractio, & vt iterum ad rem nostram veniamus, ita Spiritus Dei in mumia boreali (sic enim Author loquitur) hoc est, in parte hominis strangulati magnetificata inclusus, defert vim unguenti in mumiam Australem, {Confutatio sententiæ.} id est, in carnem hominis vulnerati. Ineptè, insulsè ψευδῶς, & ἀλόγως, quod ita ostendo, vel enim vector ille Spiritus erit anima, aut Angelus, vel Deus, non Anima, cum illa extra corpus nullum materialem effectum producere possit, quod si Angelus aut Deus, certè curatio illa naturalis minimè dici potest, sed miraculosa, & ὑπερφυσικὴ. Verum si concedat, vti concedere debet, naturalem hanc esse actionem, iterum ex eo quæro, Vtrum hoc vnguentem in quauis à patiente distantia effectum suum sortiri: in quoduis igitur secundum ipsos spacium aget, contra quod ita concludo: Omnium agentium creatorum actiua vis certis limitibus ac terminis est circumscripta, quibus eorum vis agendique potestas quasi coërcetur, ita vt extra hos vires suas extendere naturaliter nulla ratione possit: necessariò igitur passum intra sphæram agentis, vt effectum suum consequi possit, constitui debet, quæ ita certa sunt, & consentanea naturalibus principijs, vt qui ea negauerit, temerarius, ne dicam insanus, æstimari debeat, cum indeter/minatæ

Last edit 6 months ago by Stephen
Magnetismus Medicinalium  p. 683
Complete

Magnetismus Medicinalium p. 683

minatæ actionis sphæra concessa, præterquam quod omnium rerum naturalium sphæras actiuitate æquales, etiam progressum in infini{Absurda ex dicta sententia.} tum, quo nihil philosophiæ magis repugnat, asserere cogamur. Sequeretur etiam ex hac infinita sphærarum actiuitate mundum necesariò dissolutum iri, cum nemo nostrûm hîc Romæ, iuxta enormis huius philosophiæ principia, à basiliscis Libycis, dypsadibus Ægyptiacis, draconibus Africanis, eorumque virulento flatu, seu vi venenifera indeterminata, nemo à contagiosa qualitate pestiferorum in Germania, Gallia, aut Anglia alicubi existentium securus esse posset, vtpote sphæra huius effluxus veneniferi indeterminata. Vremur igitur hîc ab incendio Æthneo, à Napelli alpini effluuio vertigines patiemur, ab exhalationibus lethiferis speluncæ Letheæ periclitabimur, quæ omnia ridicula, indigna ἑτ[ε]ρόδοξα, diuinæ humanæque philosophiæ contraria sunt, nisi dicamus forsan, in gratiam & fauorem huiusmodi Telungiariorum præ cæteris omnibus rebus naturalibus hoc unicum priuilegium à natura vnguentum hoc Magneticum, vt videlicet in distans agat sine termino, accepisse, à communi agendi ratione, rebus naturalibus consueta exemptum, rem acu tetigisse videor. Ita enim ipsi iudicant, ita credunt, in hoc sibi applaudunt. Sed apage cum istis nugamentis.

{Argumenta.} Porrò iterum dicent hanc vim à Spiritu diuino primo, cœlis & astris, & hinc eam deinde derivari in astra terrestria. Contra, vel enim hæc vis sanatiua ab astris producitur in vnguento, vel extra: Si prius, iam iterum quæro, quidnam vim istam determinet, vt in telum potius quam in patientem agat? Quis enim huius Spiritus, siue Australis sanatiuæ ad lignum, ferrum, ensem, ad quæ nullam proportionem & necessariam dependentiam habet, consensus esse possit, non dispicio? Non igitur in vnguentum, quod sanationis incapax est, sed in carnem meritò vis ista sanatiua cœlestis traduci meretur. Iterum hic Spiritus, qui qualitatis vectorem agit, vel est substantia, vel accidens. Non accidens, siquidem rerum naturalium virtutes negat Mosaicus Philosophus, omnesque effectus immediata Dei opera asserit: ergo vis ista necessariò substantia est, videlicet Spiritus iste diuinus rebus singulis centraliter inclusus, sola voluntate sua omnia causans: & si hoc, vel actio eiusdem erit naturalis, vel non: non prius, cum omnis effectus sanationis immediatè & proximè à Deo, vel Angelo causatus, miraculosus potius diRrrr 2 /cendus

Last edit 6 months ago by Stephen
Magnetismus Medicinalium  p. 684
Complete

Magnetismus Medicinalium p. 684

cendus sit, quam physicus: ergo vnguentum illud non physicè in distantem, sed miraculosè agere asserere cogetur, omniaque consequenter naturæ opera miraculosa, quod si ei durior, absurdiorque hæc sententia videatur: naturalem ergo dicet. Si ita: ergo non iam immediatè à Deo, sed mediante vi ab Authore naturæ singulis rebus insita, & sub certa eaque definita sphæra vniformiter difformiter agendo operabitur. Vide igitur quam huiusmodi sententia sibi in omnibus contradicat? Sed instabit iterum hanc sphæram actiuitatis nobis insensibilem esse. Sed quis hoc Mosaico Philosopho reuelauit? Aut si insensibilis sit, vbi aget, quid aget, in quo aget vis ista in sphæra insensibili? aut quomodo alterum sensibiliter alterare poterit, cum omnium rerum naturalium effectus in tantum nobis sensibilis sit, in quantum sensibus est perceptibilis: neque enim, Philosopho teste, quicquam in intellectu, quod non prius fuerit in sensu: quomodo ergo insensibilis esse potest, si sensibilis sit, id est, sensibilem effectum pariat; aut quomodo sensibilis, si insensibilis, id est, eundem insensibiliter producat: implicant enim hæc. Frustra igitur ea fingit, quæ cum natura minimè consistere possunt. Tertio quæro, vel telum illud sanationis efficiens causa est, vel conditio sine qua non. Non prius; sic enim vulnus, non vnguentum, sed telum ob similitudinem quandam & familiaritatem sanaret. Sed siue vulnus respicias, siue ferrum, quæ sympathia aut familiaritas inter ipsa intercedere possit, non video. Vel enim illa oriretur ex ipsa substantia, vel natura rei: at telum, quo quis vulnerari potest, non est semper eiusdem substantiæ aut naturæ, modo enim ferreum, modo æneum, subinde ligneum, aut etiam lapideum esse solet. Quibus consensum ad carnem tribuere ridiculum, ne dicam stolidum esset asserere. Neque est conditio sine qua non, vel enim dispositiuè tantum, vel etiam actiuè concurret ad excitandam virtutem vnguenti, vt deinde vectore Spiritu traduci possit: sed nihil horum in telo concipi potest, neque enim esse potest virtus telo propria, nam huiusmodi telum licet ex quavis materia fiat, nihilominus effectum suum iuxta illum obtinebit: neque ferri qualitas esse potest, cum ferrum aliud nihil faciat, sed solum illud, quod vulnus facit. Concludimus ergo hanc curationem fallacem, suspectam & minimè naturalem, à nigro illo vectore spiritu omnis mendacij patre profectam. Quod luce clarius, {Vnguentum armarium non naturaliter agit.} cum ingredientia, qualia sunt cranium hominis violenta morte perempti, sanguisque humanus, vel simile quiddam ex humano /cor-

Last edit 6 months ago by Stephen
Magnetismus Medicinalium  p. 685
Complete

Magnetismus Medicinalium p. 685

corpore, cuiusmodi in execrandis Lamiarum, Strigumque conuenticulis dæmonem adhibere solere notius est, quam dici debeat; tum superstitiosi ritus, quibus vnguentum spiculo applicare solent, satis testantur. Quid enim iuuat illud illinimentum ab apice manubrium, {Superstitiosa circumstantia.} & non à manubrio apicem versus pugioni inunxisse, cum accidentia non mutent essentiam rei, & naturalis causa semper agat uniformiter; siue enim ignis antè siue retro, siue supra, siue ad dextram, siue ad sinistram applicetur, semper uret. Ita Magnes siue diu, siue noctu, siue frigido, siue calido, sive supra, siue infra, ferro applicetur, quo minus id trahat, impediri non poterit. Sed dicet; spiritus sanguineus ferro communicatur per vnguentum excitatus, spiritusque in mumia austra{Non agit Magneticè.} li, siue homine vulnerato allicit magneticè. Quid tum? Si allicit magneticè, ergo vel sanguinem sibi similem, vel aliquid aliud ex vulnere per medium ad se attrahet? quod hactenus inauditum est, vel salutifera sua vi cutem constringendo, conglutinabit dissolutum continuum sed nec ita magnetica erit actio. Frustra igitur in Magnetis virtutibus vnguento suo applicandis otiosè & inutiliter occupatur. Sed iterum dicet, experientiam docere hoc vnguento adhibito, dictum sanationis effectum plerumque consequi. Esto; at ex hoc minimè sequitur, ab vnguento in patientem quantumuis distantem agente, hunc sanationis effectum prouenire. Quod vt luculenter deducam, dico hunc effectum dupliciter fieri posse, vel ex pacto cum Dæmone {Quid sit pactum implicitum cum dæmone.} inito, vt pleraque eius generis. Etsi enim multi protestentur pactum se expressum cum Dæmone non habere; si illo vtantur, habere tamen implicitum possunt. Quod bene fieri dicitur à Theologis, quando quis sciens, aut vincibiliter ignorans ijs rebus utitur, quorum vsu cum aliorum pacto cacodæmon officij sui commonefactus, mirabilem eiusmodi effectum producit; quo pacto implicari dicunt ignarum. {Sola mundificatione vulnera facile sanantur.} vel etiam naturaliter sanari posse sine ulla vnguenti Armarij applicatione, sola mundificatione, vel patientis vrina qua vulnus patientis singulis diebus eluendum præcipiunt, vel Symphyti pulveribus, quos inspergere solent. Nescio enim quid mirum in consolandis vulneri bus habeat mundificatio. Videmus enim canes & ursos nullo vnguento, vel emplastro, graues ictus, & vulnera proprij corporis, sed solo linctu sanare, quod non tam linctui, quam munditiei per crebrum linctum procuratæ adscribendum putamus, iuxta illud Hippocratis {Hippocratis dictum.} dictum, τὰς φύσεις τῶν νόσων ἰατρικὰς εἶναι. Sunt igitur emplastra & vnguenta non per se, sed per accidens sanantia, vtpote sanationis & Rrrr 3 /con-

Last edit 5 months ago by Stephen
Magnetismus Medicinalium  p. 686
Complete

Magnetismus Medicinalium p. 686

consolationis impedimenta rescindentia; ita multi per munditiem remoto pure, quod sinus & locellos sibi generare tentauerat, persanati sunt; repurga quotidie vulnus, & siccatum id ab externis, vt magneticè sanandis praecipitur, iniurijs defende, absque emplastro, & satis commodè sanaberis. Vel certè, si nihil horum se adhibere clament, nulli alteri nisi stygio illi medico à quo Passauici huiusmodi, & Roseae crucis Fratres quotidie similia, exitiosa, & sathanica medicamenta arte rogo multanda extorquent, quibus dum corpora sanate praesumunt, animas perdunt, adscribendum duxerim. Huius generis sunt pseudomagnetica illa medicamenta è Daemonis schola verius, quam ex naturae phrontisterio deducta. Ita podagram sanaturi laborantis pilos & vngues pedum & tibiarum resecta, foramini quercus ad meditullium vsque inciso indunt, clausumque foramen stercore vndique vaccino perlinunt, si itaque podagra in trium mensium spatio non reuertatur, quercum putant sufficientem ad morbum more magnetico ad se attrahendum; at si reuertatur, signum est quercum non habere sufficientem vim magnetis, quare ad alias curas conuertuntur prorsus stolidas, & homine rationali indignas; pari ratione Icterum sanare se credunt, ex vrina patientis cineribus fraxini subacta placentulas efformant, in quarum singulis foramen faciunt, cui vrinam cum pauxillo croci infundunt, & sic tuto loco, donec consumatur, aut etiam igni euaporandam exponunt, & cum eo icterum quoque consumi volunt. Pleuritide laborantes Lanionum cultro e carnificina immerso potui infirmo praescripto, sanare posse sibi persuadent. Spasmum inhibere annulos è ferro, seu catena suspensorum; copiosam haemorragiam, sceptri Iudicis supra necem reorum sententiam ferentis frusto in manu detento, sisti; & innumera alia indigna, quae quotidie sub specioso curationum magneticarum nomine palliata prodeunt, libris rogo multandis, à quorum lectione omnes sibi cauere velim. Qui plura de hoc denique vnguento desiderat, consulat loannem Roberti, Laurentium Forerum, & eruditissimum Syntagma de studio militari Gabrielis Naudaei, qui doctissimè dictas nugas libris suis refutarunt.

QVAESTIO.

Vtrum Emplastrum Scobe Magnetica praeparatum, Ferrum ex humano corpore extrahere possit.

NOn defuerunt superioribus annis in Belgio quidam, qui rupturas & hernias, ea quae sequitur ratione, curare magnetis ope /con-

Last edit 6 months ago by Stephen
Displaying pages 6 - 10 of 58 in total