Magnetismus Medicinalium

ReadAboutContentsHelp
Chapter on Medicinal Magnetism from Kircher's Magnes sive de Arte Magnetica, 1643 edition.

Pages

Magnetismus Medicinalium  p. 687
Complete

Magnetismus Medicinalium p. 687

consueuerunt; ramenta ferri tenuissimum in pollinem redacta haurire praecipiebant, forinsecus autem ad affectam partem emplastrum ex magnete contuso, ac è Consolidae radicibus confectum applicabant, atque hac medicina, spatio (si credere fas est) octidui patientem, toto tempore resupinum se curare posse iactitabant. Huiusmodi emplastris magneticis Rusticum quemdam Bohemum Pragae, nomine Matthaeum, prodigioso prorsus morbo curatum, Osvvaldus Crolius in praefatione sua admonitoria Basilicae suae chimicae refert. Hic Rusticus, dum per biennium mira & inaudita quadam gutturis dexteritate multoties apud bibulos iustae magnitudinis ferreum cultrum in guttur suum satis amplum, seu vaginam quandam praestigiatoris ad instar, dedita opera occultaret, super affundendo sat largum hoc nomine impetratum plenum cereuisia poculum, & postea eundem iterum pro libitu (singulari arte) cuspide extraheret; nescio qua sua infoelici & demente temeritate postridie paschatis eundem in tantum deglutierat, vt planè in stomachum descenderet, & ab ipso nullo amplius artificio retrahere posset. Postquam verò ex apprehensione indubitatae mortis mox sequuturae quasi semimortuus dictum cultrum septem integras hebdomadas, & duos dies in proprio stomacho, seu hospitio quodam excepisset, vsu & putato adiumento emplastri attractiui è Magnete, alijsque applicatis, cuspis eiusdem naturali impulsu, iuxta orificium stomachi exitum moliri coepit; quo deprehenso instanter petitum fuit à patiente vt incidendo extraheretur, quod tandem precibus in omnis fortunae & valetudinis dubiae euentum, à primario Regni & vrbis Chirurgo Floriano Mathis Brandeburgensi impetratum, & foeliciter Dei nutu pręstitum fuit; color excisi cultri inter rariora Caesaris repositi ita in stomacho erat immutatus, ac si per id tempus culter igni fuisset expositus. Rusticus autem paucorum hebdomadarum spatio adhibitis legitimis ab experto Chirurgo remedijs, tandem integrae valetudini restitutus, nuptias paulo post celebrauit. Simile quoddam huic contigit Anno 1635. 29. Maij in Borussia, verum hanc historiam raram, & consideratione dignissimam hic ea fide, qua eam Becherus Medicus peculiari libello, quam historiam Cultriuori intitulat, descripsit, inserendam duxi. Iuuenis viginti duorum annorum ex pago Grinvvalde, septem miliar. ab vrbe Regiomonte in Borussia, natus sub iurisdictione nobilis viri Georgij de Groben, nomine Andreas Gronheide; cum Anno 1635.29. Maij sacra aditurus, nauseam cum dolore ventriculi

Last edit 6 months ago by Stephen
Magnetismus Medicinalium  p. 688
Complete

Magnetismus Medicinalium p. 688

persentiret, vt vomitum sibi excitaret, cultelli sui manubrium faucibus immisit, quod cum concitatius detrusum ad oesophagum peruenisset, ibique per biduum haesisset, in caput quasi resupinus grauem sibi cultellum eximere conabatur, sed frustra. Cereuisia igitur cum quodam murmure copiosius ingesta, tandem culter in ventriculum delatus ea doloris remissione, vt ad consuetas rediret operas. Domini tamen sui consilio 20. lunij Regiomontum concessit, vbi 23. Iunij à Medicis constitutum est, casum hunc posse vinci, eiusque curationem ante dies caniculares tentandam. Itaque 29. Iunij ex iusculo cochleare vnum olei oliuarum, & Hypericonis ad mitigandam doloris vehementiam praeparati sumpsit, ex quo laborans die sequenti motum cultri percepit cum dolore sinistri lateris, qui dextrum ante mosestabat. Hinc emplastrum Magneticum fuit iniectum 9. vero Iulij praemissa Balsamica potione, & confortatiuo ex aqua Carbunculi, & aqua Rosacea, aegro à Daniele Suabio Regis Poloniae Lithotomo peritonaeum quatuor pollicum longitudine secundum rectitudinem, vbi tumor quidam sinistri lateris cum dolore periodico horis potissimum matutinis, dissectum, qui detecto ventriculo, cum post leuem eius incisionem forfice peractam, deprehendisset cultellum, adactam blandè ventriculi membranam supra cultri mucronem nouacula pertudit, ac protinus arreptum forfice cultrum, à 45 dierum in corpore mora, colore veluti ex igne mutatum, cum quodam sonitu eduxit, ea quidem foelicitate, vt labra vtrinque mox coierint. Laborante in lectum delato, vulnus detersum, abdomini iniectae 5 suturae balsamo per earum spatia calidè instillato, alijsque illinimentis, fomentisque identidem adhibitis, aeger instauratus tandem coalito vulnere stomachi, exiguo tempore pristinae valetudini fuit restitutus, cultri figuram ex Borussia Patauium ad Naudaeum transmissam, & ab hoc mihi communicatam, vna cum vera eius quantitate & magnitudine hic tibi curiose Lector ab oculos ponendam duxi.

Last edit 6 months ago by Stephen
Magnetismus Medicinalium  p. 689
Complete

Magnetismus Medicinalium p. 689

His igitur peractis, iam quaeritur vtrum huiusmodi culter deglutitus magnetici emplastri vi in partem stomachi secandam fuerit attractus? Non ignoro plerosque Modernos puluerem magneticum Emplastratum verè ita attractiuum esse existimare, vt nihil ex corpore trahi posse velint, si hic puluis emplastro non fuerit admistus. Ego verò totum contrarium sentio, etsi enim scobs Magnetica & ferrea libera, ex se & sua natura magnetica sint, & vi attractiua mirificè polleant. Dico tamen quod mox vbi canali inclusa coarctataque scobs fuerit, omnem eam tractiuae virtutis efficaciam, ob partium se disponentium confusionem perdere, quae omnia fusè in parte secunda lib.1. Theoremat. 15. probauimus, si itaque coarctatus intra canalem puluis Magneticus vi sua ob dictas rationes priuetur, quanto magis ea destituetur, si madefactus, alijsque pinguibus speciebus mistis in vnguentum redactus fuerit; quo praeter partium, quae in simili miscella concurrit confusionem, vis eius mirum est, quam obtundatur, & quam hebes reddatur & ignaua, imò penitus destruatur; nemo igitur Magnetici emplastri ope ferrum ex humano corpore se trahere posse sine alijs praeparantibus speret; cum motus cultri in partem stomachi aperiendam factus minimè tractiuae virtuti Magnetici pulueris emplastro commisti; sed medicamentis balsamicis, analyticisque adscribendus sit.

Neque enim ob tractiuam vim magnes in huiusmodi emplastris à peritis Medicis adhiberi solet, sed ob vim astringentem, qua multum pollet istiusmodi puluis. Verum de scobe ferrea & Magnetica, eiusque tractiua vi consule citatum Theorem. 15. par. 2. primi libri, vbi ex professo hanc scobem discussimus. Huius farinae emplastrum fuit, quo Paracelsus sagittae ferrum ex humano corpore se extrahere posse vanè praesumpsit, ait enim Magnetem in oleo Martis multoties extinctum, aut in Echeneidis sale reseruatum, ita roborari, vt è pariete clauum extrahat; vna assertione duplex, idque pudendum mendacium. Tantum enim abest, vt ignitus magnes maiorem vim obtineat, vt potius eam, quam beneficae naturae munere accepit, vim penitus amittat, vt copiosè alibi dictum est. Vbi autem locorum ab hoc insolentissimo impostore adeò portentosae facultatis pisciculus visus est? aut quis ei salem huius pisciculi vnquam largitus est? quis vnquam aurum eius ope ex puteo extractum, vt ipse iactitat, vidit? Coecus est, qui fucos, imposturas, ac affanias non videat? Huius generis phanatica medicamenta ex eadem Paracelsi officina producta, sunt Vsnea, Opodeldoc, Xenexeton cum pentaculis suis annulo

Last edit 5 months ago by Stephen
Magnetismus Medicinalium  p. 690
Complete

Magnetismus Medicinalium p. 690

chalybeo, serpente & scorpione sub certo syderum positu, signato Sole Scorpionem ingrediente efficto, affixoque collo, aliaque sexcenta huiusmodi portentosis à Sathana adinuentis nominibus insignita emplastra hinc inde proferri, vendique videbit [videbis?], quibus omnibus si superstitionem dempseris, cætera nec effectum, nec fidem merentur. Vnde hisce veluti nugatorijs relictis, ad institutum nostrum reuertamur.

CAPUT III.

De Medicamentis attrahentibus, An, & quomodo illa intra corpu suscepta humores moueant, attrahantque?

Quemadmodum duplex in Magnete vis notatur, vna qua ferrum sibi allicit, altera, qua repellit, ita & in medicamentis {Comparatio magnetis cum medicamentis attrahentibus, & repellentibus.} ἐλκτικὸν [ἑλκτικὸν], sive ἐπισπαστικὸν, seu, quod idem est, attractivum, & ἀποκρουστικὸν, sive repulsiuum; etsi multum in vtroque differat vis attractiua & repulsiua. Nam in magnete vna & eadem vis est, ex naturali illo se in certum, & naturæ suæ convenientem situm disponendi appetitu necessariò resultans, vt lib.I. fusè explicatum est. In medicamentis verò ex natura rei differunt: ἐλκτικὸν [ἑ-] enim ἀποκρουστικῶ [-ῷ], siue dispellenti quasi oppositum, foris applicatum humores tum serosos, tum crassisculos, è centro ad circumferentiam intus sumptum; contra ex circumferentia in centrum trahit; repulsiuum vero contrariè omnia agit. Attractio autem calore præsertim efficitur, {Attractio ex calore.} cui præcipua quædam vis attrahendi inest, vt in steigoiomagnetismo [stoicheio-] dictum est. Cui tamen si præterea tenuis substantia, atque siccitas accedat, multo efficacius euadit. Hinc quæ gradu secundo completo calida sunt & tenuia, ea non attrahunt modo, verum etiam attracta dissi{Quid μετασυγκριτικὸν.} pant, fitque μετασυγκριτικὸν, & subinde ὑπερκαθαρτικὸν ex alto euocans & resoluens. Ea verò quæ dicta cùm calore, tùm tenuitate superant, resoluendo vel pustulas, vel vesicas excitant, oriturque φοινιγμὸς, seu rubrificatio, vt sunt Tithymallus, cantharides, salis, {Caustica medicamenta.} nitrique cataplasmata, vt plurimum καυστικὰ. Porrò attrahendi facultatem quædam insitam sibi habent particularem, vt sunt, {Attractiua medicamenta.} Aloë, Aristolochia longa, Scopa regia, Cadmia, Tartarus, Adeps cuniculorum, Sena, Serapium, Asa fœtida, Maiorana, Thabsia, Reubarbarum, Sulphur, Pulmones, Apium, Dictamnus, Scammonea, Petroleum, Cataputia, Pulegium, Sagapenum, & cætera quæ breuitatis causa omittimus.

/Alia

Last edit 5 months ago by Stephen
Magnetismus Medicinalium  p. 691
Complete

Magnetismus Medicinalium p. 691

Alia à putredine vt fermentum, fimus columbinus, anserinus, galli{Fimi attractiui.} naceus, & quicumque à calidiori animali secernitur. Habent enim omnes fimi seu excrementa, nescio quid virtutis tractiuæ. Alia totius substantiæ similitudine, vt Scorpius vulneri suo impositus, dele{Geleteria.} terium venenum, quod eiaculatus est extrahit, & revocat; vel vt omnia venenata, vt postea dicetur. Extra applicata, quæ humores trahunt, sunt Anagallis cuius flos purpureus adeò trahendi facultate pollet, vt adactos corpori aculeos confestim extrahat. Euphorbium, {Plantæ.} Pyrethrum, Tlaspi semen, vti & Anemone masticata aut succus naribus infusus pituitam potenter quoque trahit. Dictamnus & Nastartium, calamentha & narcissus, aristolochia longa, infusa corpori {Olea.} extrahunt mirificè. Ex oleis quoque attrahentibus raros effectus {Emplastra.} præstant Balaninum & Sinapinum. Ex emplastris verò attrahentibus sunt, quæ fiunt ex meliloto, è baccis lauri & croco; ita picis aridæ, ceræ nouæ, axungiæ suillæ, smegmatis nigri: vel aliter sulphuris, radicis pyrethri, hermodactyli, salis marini torrefacti, æqua portio in emplastrum redacta, miram attrahendi facultatem obtinent, quamuis illa multum augeatur, si recensitorum simplicium, vt Thapsiæ, Dictamni, axiungæ portionem adiunxeris.

His itaque sic constitutis, iam quæritur, quomodo, aut qua {Quomodo medicamenta humores trahant.} facultate dicta medicamenta humores trahant? Quidam existimant omnem humorem sola elementari vi purgari; perperam. Hinc enim sequeretur, omnia verbi gratia calida intrò sumpta, eundem purgationis effectum præstare; quod experientiæ reclamat; non nego ta{Non trahunt omnia vi elementari.} men esse aliqua, quæ solo calore, alia quæ solo frigore, id est vi condensationis ac rarefactionis, vel actione anteperistatica humores alliciant; nonnulla etiam exterius applicata, per qualitates secundas attractionis effectum proferunt; vt faciunt herbæ, peptica siue maturatiua vi pollentes, quæ dum affectam partem mollificando maturant, ferrum, aut spinam à firmioribus ad molliores partes promouendo educunt, quæ à motu, quem in eo, quod promouent, faciunt, attractio dicitur. Quidam communi quodam omnium tractu humores à medicamentis non secus, ac ab hirudinibus aut cucurbi{Non trahit metu vacui.} tulis metu vacui carnem trahi volunt. Verùm cum hæc sententia perturbato rerum ordine summam confusionem inuehat, non est quod multum illi insistamus. Vnde ego, saluo aliorum iudicio, medicamenta pleraque humores in corpore præter naturam contentos rectius non vi quadam communi ac promiscua, sed totius substantiæ similitudine, insitaque familiaritate attrahere iudico, attractum

Ssss 2 /autem

Last edit 5 months ago by Stephen
Displaying pages 11 - 15 of 58 in total