Magnetismus Medicinalium

ReadAboutContentsHelp
Chapter on Medicinal Magnetism from Kircher's Magnes sive de Arte Magnetica, 1643 edition.

Pages

Magnetismus Medicinalium  p. 702
Complete

Magnetismus Medicinalium p. 702

seruiunt, qualitatibus, proprietatibus, atque odore haud ingrato, Puteolanis Balneis, quæ vulgo, li Bagni Secchi vocantur, prorsus similia. {Descriptio speluncæ serpentum.} Ab his montis spiraculis deorsum versus quindecim ferè passuum spacio descendentibus, occurret ulmus, arbor sat eminus spectabilis, sub qua specus, seu cauerna quædam, vulgò la Grotta delli Serpi, duorum hominum capax, fistulosis quibusdam foraminibus in cribri formam perforata cernitur, ex quibus ingens quædam principio Veris diuersicolorum serpentum, nulla tamen, vt dicitur, singulari veneni qualitate imbutorum, progenies quotannis pullulare solet. In hac spelunca elephantiacos, leprosos, paralyticos, arthriticos, podagricos, similibusque desperatis membrorum affectionibus laborantes nudos exponere solent, qui mox halituum subterraneorum calore in sudorem resoluti, serpentum propullantium totum corpus infirmi implicantium suctu linctuque ita omni vitioso virulentoque humore priuari dicuntur, vt repetito hoc per aliquod tempus medicamento, tandem perfectæ sanitate restituantur. De hac spelunca cum varia à varijs inaudissem, & iam dudum ingens me rei tam prodigiosæ veritatem exactè, & κατά τὴν ἀυτοψίαν examinandi inuasisset desiderium, tandem cum hoc anno 1640. 8. die Decemb. eas oras in negotio quodam geodætico peruagarer, tam insignem veritatis indagandæ occasionem minimè negligendam ratus sum: conducto itaque non viarum duntaxat, sed & naturæ montis perito duce, speluncam per avia & devia non sine periculo adij, & quæ de situ montis, de spiraculis siue euaporario, de cauerna & serpentibus inaudieram, omnia vera esse cognoui, speluncam ingressus, eam vtcunque calidam inueni, at serpentes non vidi, vtpote eo tempore latitantes, spolijs tamen & exuuijs eorum vlmus paulò ante memorata ita onerabatur, vt staphylodendrum, coluteam, seu vesicariam [f]olliculis refertam dixisses, quæ serpentium, quorum mons scatet, geniminis luculentum præbebant testimonium[;] imò auribus ad meatuum orificia applicatis, nescio quod obtusum murmur, aut quis sibilosus strepitus, si non aëris cum halitibus inclusis luctæ, certè latentium anguium manifestum signum percipiebatur. Obseruatis itaque singulis montis qualitatibus, plantis, halitibus, mineralibus, descendi, & quoscunque huius montis peritos inuenire licuit, examinaui, multaque sanè admiratione dignissima, quæ materiam haud exiguam scribendi suppeditare possent, comperi. Primò igitur montem plenum {Descriptio qualitatum montis.} calidis spiraculis, halitibus in sex locis exspirantibus inueni: secundò /exha-

Last edit 4 months ago by Stephen
Magnetismus Medicinalium  p. 703
Complete

Magnetismus Medicinalium p. 703

exhalatione minimè fœtidas, sed odoriferas, & nescio quem gratum odorem spirantes deprehendi, quod in balneis Puteolanis quoque annotasse me memini, signum eas per loca odorifera materia, quale certum quoddam bituminis genus est, referta deferri, quæ consequenter cum ob sulphuris spiritus, quibus abundant, siccissimæ sint, & calidissimæ, subtiles, & penetratiuæ, aptissimum quoque morbis intercutaneis, articularibusque curandis se præbent medicamentum.

Porrò terræ huius ea est constitutio, vt halitu calido & humido affecta, attemperataque accedente Sole, situ, naturaque loci facilè in serpentes animetur. Vnde totus mons vbi in spiracula fatiscit, serpentibus scatet. {Magneticum corpus serpentis.} Qui quidem singulari Dei munere halitibus istiusmodi gratissimis & salutiferis nutriti magneticum corpus ad eosdem morbos, quos halitus curant, imò perfectiùs curandos acquirunt. Ita narrauit mihi Botanicus Physicus quidam Tolfensis istorum locorum haud imperitus, {Mira artis & naturæ vis.} terram ex dicta cauerna erutam vna cum exsiccati serpentis indigenæ scobe pluuialium, seu palustrium aquarum commixtione subactam, Soli temperato expositam, Verno tempore prorsus eius generis serpentes, quos mons generat, producere: Imò carnibus aut trochiscorum ex dictis serpentibus arte generatis factorum ope, omnem scabiem & psoram, vti & arthriticos dolores se propria domo curare solere affirmauit, addiditque non omnes serpentes singulis morbis curandis valere, sed certos certis: {Dracontea herba.} Draconteam quoque herbam ibi nasci narrauit, qua è Terra emergente serpentes emergant, qua latitante & ijdem lateant, neque vnquam ea latente compareant. Emergit autem dicta herba in Martio, & in Augusto flaccescit. Hæc ille.

{Curationis in hac spelunca ratio.} Cura verò ita peragitur, æger prævijs purgationibus primò dispositus in spelunca supra stratum exponitur totus nudus, qui vix ingressus statim ex evaporatione halituum calidorum in sudorem resoluitur, sudorem somnus sequitur, & dum ita somno sopitus, immotus iacet æger, serpentes è cauernis suis sudore allecti, egredientes, totum dormientis corpus spiris suis implicant, illud innoxiè lingendo, stringendoque, qui tamen ad minimum motum aufugientes latibula repetunt. Necessarium igitur est, ut æger corpore immotus iaceat, {Opio quidam sumpto imponuntur speluncæ.} hinc aliqui, cum vt cura conducibilior sit, tum ne serpentum aspectu linctuque terreantur, opio poto, spontaneo sopore stupefiunt: vbi verò duobus, tribus aut quatuor /horis

Last edit 4 months ago by Stephen
Magnetismus Medicinalium  p. 704
Complete

Magnetismus Medicinalium p. 704

horis ita iacuerint, ij qui curam ægri habent è spelunca erutum, vestimentisque indutum in vicinam Fumarolæ domum introducunt, vbi postea requie capta varijs confortatiuis reficitur, duratque hæc cura donec intentus sanationis effectus consecutus fuerit. Atque hæc omnia, cum ex hominibus locorum istorum peritis, indigenisque, tum ex ijs, qui ibi curati sunt, oretenus habeo. Est inter alios hic Romæ Rhedarius quidam Eminentissimi Cardinalis Barberini, nomine Hercules, qui ante quinquennium octodecim dierum spatio dictam curam sustinens, à morbo Medicis incognito liberatus est, à quo plurima habeo, quæ & narrationibus aliorum congruunt.

{Rationes & causæ huius prodigiosæ curationis.} His igitur ita constitutis, nunc quæritur: Vtrum, quomodo, & qua vi serpentes morbos huiusmodi graues & difficiles solo linctu curare possint. Ad quod quidem antequam respondeatur, notandum, huius curationis effectum non solis serpentibus, vt aliqui volunt, sed calidis istiusmodi exhalationibus magna ex parte adscribendum esse, curam autem ea quæ sequitur ratione fieri existimo. Cum halitus calidi è visceribus montis exspirantes admodum sicci per materias quasdam salutiferis qualitatibus imbutas transeunt, fit vt per calorem in cauerna receptum corpus bene afficiatur, mox calore pori aperiantur ægrorum, pororum apertionem sequatur sudor, sudorem somnus. {Serpentes quid ad curationem faciant.} Hinc peccantes humores à centro ad circumferentiam caloris vi eliciti, propria halituum qualitate resoluuntur. Serpentes autem qui humorum suctu viuunt, gratissimo humani sudoris odore allecti egrediuntur, dum se circumplicant corpori, naturali quadam vi, qua linguendo, qua sugendo noxios & perniciosos humores attractos in se deriuant, ea ferè ratione, qua carnem viperinam venenum haustum in se deriuare solere diximus: Serpentes enim nihil ad curationem facere, vt quidam Medici volunt, sed eam solo sudore perfici, falsum arbitror: sed vtrumque & halitus & evaporationes vna cum serpentum complexu linctuque ad sanationem concurrere verisimilius est, ita vt malignitatem, quam halitus à centro ad circumferentiam sudore produxit, linctus suctusque serpentu[m] penitus foris exclusam secernat consumatque: compertum enim est nullum infirmum solo balneorum vsu, nisi linctus serpentum accedat, curari: quod manifestum argumentum est, vtrumque ad curæ perfectionem concurrere: Inest enim serpentibus nescio quæ vis Magnetismo haud absimilis, qua id quod in homine vitiosum est & putridum, corrigant, existimantque, humorem radicalem augeant corroborentque. Vt non immeritò ab /Ægy-

Last edit 4 months ago by Stephen
Magnetismus Medicinalium  p. 705
Complete

Magnetismus Medicinalium p. 705

Ægyptijs in vitæ medicinæque symbolum serpens sit assumptus. Hos enim lepram morbum huius patriæ proprium, curare consueuisse serpentibus, in Medicina nostra Hieroglyphica fusius ostendetur, imò & hanc speluncam non aliam originem habuisse, nisi à leproso, indigenæ norunt. {Historia originem huius speluncæ monstrans.} Hic Roma ad huic loco vicina balnea iturus, dum in hoc monte errabundus, nocte vna cum pluuia ingruente, diuerticulum quæreret, casu in hanc speluncam incidisse dicitur, quam cum calidissimam reperisset, sepositis vestibus ingressus, moxque sudore somnoque vehementi correptus in ea magnam noctis partem transegit, euigilans verò cum serpentibus se inuolutum reperisset, horrore immenso correptus foras prorupit, & qui se à serpentibus paulo ante deuoratum credebat, eorum beneficio integram sanitatem se reperisse comperit. Quo exemplo ducti multi alij psora laborantes, postmodum serpentibus se lambendos in dicta spelunca non sine desiderato effectu exposuerunt.

Et certè nisi cura istiusmodi nimis horrifica & formidabilis esset, neminem esse arbitror ex ijs, qui similibus morbis laborant, qui non se libenter ad malis suis medendum in hanc curam conijceret, singulis tamen annis ibi aliquos curari, conductor meus asseruit, imò Nepotem suum dicta in spelunca à Lepra curatum. Quod idem de vxore sua, alius quidam Mancianensis Essedarius dixit. Simile quid apud P. Eusebium Nierembergium in suo Plinio Indico lego, de Antro quodam Americano, sed hæc adiungere volui, vt si qui hoc naturæ prodigium plenius inuestigare voluerint, ibi id possint, habeant. Certè serpentes veneno priuatos subito ac terram attigerint, novo veneno repleri, supra diximus: quod non fieret, nisi id è terra omnium rerum miscella attraherent: ita quodlibet aliud venenosum animal, quod ictum vibrauit, percusso loco impositum, oc cæcam quandam naturarum discordiam, remedium est suæ plagæ, vt vnde profectum malum, inde emanet medium: {Cura passim fit per similia, & congrua fit}. sic aliquando geminata commixtaque contrariæ facultatis venena remedio sunt, non exitio, venenumque sibi congeneris veneni exterminium molitur, quæ omnia in alijs quoque rebus non venenatis apparent, membra enim frigore vitiata aquæ nivalis impositione emendantur. Ita & incalescentia supra modum, spiritus vini impositione restaurantur, ita calor calorem, frigus frigora Magnetismo quodam mirabili extrahunt.

Porrò qua ratione vnum venenum alteri venenum esse possit, me-

Vvvv /ritò

Last edit 4 months ago by Stephen
Magnetismus Medicinalium  p. 706
Complete

Magnetismus Medicinalium p. 706

ritò quispiam mirari queat. {Quo venenum vnum alteri venenum esse possit.} Videmus enim Araneæ venenum contrarium esse veneno Bufonis, seu Rubetæ. {Antipathia bufonis cum araneo.} Vidi ego oculis meis araneam, cum ipsi à me suppositam rubetam notasset, in momento deserto reti, per filum suum descendisse, puncturaque rubetæ inflicta, eam non stupefecisse tantum, sed & penitus exanimasse. Mirum naturæ prodigium, quod omnes experiri velim: præterea Vipera venenum deuoratis scorpionibus aut mustela, cum qua dissidet, ita reddit potens, ut vel tactu inficiat. Respondeo igitur venenum alteri veneno in ratione veneni propriè non esse contrarium: cum enim aranea rubetam interfecit immittendo qualitatem suam lethiferam, non ea venenum rubetæ corrumpere censetur, neque enim ideo cessat esse venenata, sed rubetam interficit aranea, quia venenum huius Rubetæ veneno tota substantia contrarium est, & dissimile: non secus ac nostro alimento è diametro opponitur ea, quæ deletorium, ac venenatorum est tota substantia, ita vt vel venenosissimum animalium suum sibi contrarium venenum habeat, quo corrumpatur: hinc nihil adeo timet rubeta quam araneas, neque unquam prodire solet locis siccis, & Sole meridiano, quibus locis & tempore araneæ maximè laborare solent, ne in lethiferum inimicum incidat. {Cur serpens serpenti non contrariatur.} Quod autem serpens serpenti, aut araneus araneo non contrarietur, ideo est, quod venena huiusmodi sint maximè affinia & homogeneæ qualitatis, quibus tantum abest vt sibi noceant, vt potius qualitatem venenosam ex mutua coniunctione, aut deuoratione intendant. Hinc serpentes pasti serpentibus, alijsque venenatis, venenosiores redduntur, rubetam verò araneus ori eius ingestus, occulta quadam contrariarum qualitatum lite & discordia exanimat subitò. Vnde & natura illi prouidet antidoto Saluiæ, qua vis vitalis contra araneum roboratur, sicuti rutæ vis in araneo & mustela: quicunque igitur experientia omnes istiusmodi animalium contrarias lites norit, is haud dubiè, earum ope miraculosas prorsus in medicina operationes se perpetraturum sciat.

§. III.

Magnetismus Theriacæ & Elixeris Vitæ.

Conficitur Theriaca octoginta ferè diuersarum ingredientium specierum mistura, non pauciorum Elixir Vitæ, imò hoc subinde ducentis & pluribus diuersis speciebus præparatur. Differunt tamen in eo, quod illud inspissatum in modum electuarij, hoc liqui/dum

Last edit 4 months ago by Stephen
Displaying pages 26 - 30 of 58 in total