Magnetismus Medicinalium

ReadAboutContentsHelp
Chapter on Medicinal Magnetism from Kircher's Magnes sive de Arte Magnetica, 1643 edition.

Pages

Magnetismus Medicinalium  p. 697
Complete

Magnetismus Medicinalium p. 697

attractum amicum sibi reposcit, venter autem seu stomachus neutrius amicus, foras vtrumque per intestina transmandatum secernit; non igitur Rheu sumitur quatenus stomacho bonum, sed in quantum ex omnibus membris, collectam biliosam materiam sibi unitam exturbando, reliqua membra molesto hospite liberat; sicut igitur dicti humores ex circumferentia ad centrum alliciunt, ita ex centro ad circumferentiam alia ἀποκρουστικὰ per sudores vt Ambra, Bezoar, Spodium, Terra sigillata, similiaque expellunt; illa verò quæ membro alicui subueniunt ex quadam naturæ cognatione, illud naturali quodam appetitu respiciunt, & ad eius bonum, naturamque conseruandam insita quadam virtute feruntur; ita hepatica hepati, cordiaca cordi, pulmoni pulmonaria, splenetica denique spleni subueniunt. Ita in aliquibus medicamentis malignitas partis affectæ malignitatem vacuando corrigit, in alijs bonitas, bonitatem partis contra malignitatem singulari prouidæ naturæ munere defendit, roboratque.

CAPVT IV.

Δηλητηριομαγνητισμὸς.

siue

De Magnetismo Venenorum.

Venenum hoc loco nihil aliud est, quam vis quædam effectrix in aliquo corpore posita, cordi singulariter noxia, & vitæ animalis tota substantia dissimilis, directè corruptiua; quænam autem {Variæ sententiæ de venenorum operatione.} hæc vis sit, aut in quo consistat, magna inter Auctores lis est & controuersia, sunt qui dicunt, per excessum dumtaxat primarum qualitatum agere venena, ita vt alia per vehemens frigus cor constringendo, stupefaciendo, calorem vitalem extinguendo; alia per calorem intensiuum cor comburendo, alia per siccitatem calorem vitalem consumendo; alia per humiditatem putrefaciendo, viasque obstruendo hominem interimant. Putant igitur dum cordis motus venenis tollitur, hoc necessariò fieri per intemperiem aliquam insignem: intemperies autem non est nisi ex δισκρασία primarum qualitatum, qua tota humorum symmetria dissoluitur; inferunt ergo effectus huius intemperiei esse non posse, nisi à primis qualitatibus rei venenatæ in{Non agunt qualitatibus manifestis.} sitis. Contra, si in solo excessu primarum qualitatum consistat veneni actio, non erit causa, cur aqua pura, cur piper, cur vinum sublimatum,

Tttt /spiri-

Last edit 5 months ago by Stephen
Magnetismus Medicinalium  p. 698
Complete

Magnetismus Medicinalium p. 698

spiritus sulphuris, similiaque inter venena & deleteria numerari non possint. Aqua enim frigidissima est, piper calidissimum, & tamen venena non sunt; ergo præter calorem & frigus, humiditatem, siccitatemque, alia qualitate opus est, qua vehementia illa symptomata efficiuntur, quæ in ijs qui venenum hauriunt, cernuntur. Nam vt rectè {Arist. lib. 2. de gener.} Aristoteles 2. de gener. animal. c. 3. Inest seminibus facultas quædam fœcundatiua seminis, est calor non ignis, nec talis aliqua facultas; sed spiritus in semine spumosoque corpore continetur, & natura quæ in eo spiritu est, proportione respondet elemento stellarum. Non igitur venena qualiacunque frigiditate vel calore, sed frigore quodam & calore prorsus mirabili, vel ab astris inditis, vel in essentia corporis vniuersi radicatis interimunt, & quamuis venena quædam reperiantur vt narcotica, quæ solo frigore, vt Opium, Mandragora, Hyosciamus, Solanum, Napellus, necare videantur, non tamen id faciunt sine alia adiuncta qualitate venefica deleterio propria; quod rara illa & admiranda symptomata intoxicati, quæ in primas qualitates, seu solum frigus cadere nequeunt, satis demonstrant. Præterea videmus venenum occidere multo celerius, quam inducatur humorum illa discrasia; vt in epidemicis contigisse Cornelius Gemma refert; ita {Mira vis viti veneniferi.} quidam apud Mercurialem Ordelaphus, vel appropinquantes sibi veneno, quo liniebatur, occidebat; non nego tamen primas qualitates veluti per modum dispositionis ad veneni operationem concur{Scammonium.} rere, atque in vno quidem plus, in alio minus: quod enim Scammonea intus suscepta rarefaciat, extenuet, incidat, caloris opus est, quod verò peccantem humorem vbique collectum in se deriuet, alterius qualitatis ab intrinseco profluentis opus esse nemo inficiabitur.

{Varia venenorum genera.} Porrò vti salutiferorum, ita proportione quadam deleteriorum varia & multiplex copia est; quæ nos in duas classes diuidimus, ita vt aliqua sint naturalia, alia artificialia. Naturalia venena iterum variè diuiduntur, alia enim sunt à mineralibus, vt arsenicum, auripigmentum, antimonium, hydrargyrum similiaque: alia à plantis, vt omnia Aconitorum genera, narcoticaque, quæ tota substantia venenosa sunt; alia sola parte, vt radice, vel semine, vel flore. Alia denique ab animalibus toxica, omnia animalia siue toto, siue ex parte venena{Venenorum agendi ratio varia.} ta comprehendunt, quæ vti innumera sunt, ita variam quoque actionis suæ rationem habent; hisce adduntur venena quæ ex putrefactione, aut cœlesti influxu originem suam (vti epidemicæ lues & pestes) /ducunt,

Last edit 5 months ago by Stephen
Magnetismus Medicinalium  p. 699
Complete

Magnetismus Medicinalium p. 699

ducunt, quorum citatorum venenorum alia iterum, vel aëre venenoso hausta trahuntur, ut in morbis contagiosis, aut animalium quorundam pestifero halitu contingit; alia extrinsecus applicata morsum, puncturam, vt calenti vulneri venenum inditum serpat, requirunt, ita rabidi canis, aliorumque serpentium morsus nos attingunt; alia intus sumpta sub cibi, potusque specie operantur. Quod vti præsentissimum omnium, ita omnium efficacissimum venenorum genus est; haustum enim, celerrime per pulmones in cor, & in arterias diffusum, primò humores, postea ipsam artuum substantiam labefactat. Illud verò quod exteriori contactu fit, minus efficax est, cum non aëre aut spiritu, sed humore quodam id prouehente per membra, vires habeat, vt morsus rabidi canis, qui hominem non inficit halitu, sed in vulnus morsu factum saliuam, vel humorem veneniferum eructat, cum quo postmodum virus in totum corpus serpendo vires suas exerit. cætera venena vtpote crassiori substantiæ inhærentia vti debiliora sunt, ita non adeò citò perimunt; alia denique intus sumpta, non nisi calore naturali prius excitata operantu[r], cuiusmodi Narcoticorum venenum est. Calore igitur qualecunque venenum attenuatum per fibras internas se propagans, spiritum maximè infestat, qui cum sedem in corde vitæ fonte habeat, mirum non est, si animal eo extincto in interitum tendat: cum nobis alimentoque nostro totius substantiæ similitudine contrarius sit, vt supra dictum est.

§. I.

Magnetismus Antidotorum.

Merito quibusdam παράδοξον videri posset quomodo venenum veneno curari queat, & quomodo vitæ nostræ contrarium, vitam nobis largiri possit. Frequenti enim eaque quotidiana penè experientia compertum est, morsus & puncturas venenatorum animalium, {Quomodo venenum veneno pr[o]desse possit.} dictorum animalium applicatione persanari, quod quidem nulla ratione fieri posse puto, nisi similium attractu confluxuque Magnetico, quem & Magnetismum appellamus. Notandum, quod sicut stirpes, & plantæ ex terra, id quod naturæ maximè consentaneum est, iuxta præcedentia attrahere solent; ita singula quoque animalia in istiusmodi alimentum naturæ eorum conseruandæ maximè consentaneum naturali quodam instinctu feruntur: Cum itaque natura venenatis animalibus venenum veluti dotem quandam particularem, cum

Tttt 2. /ad

Last edit 5 months ago by Stephen
Magnetismus Medicinalium  p. 700
Complete

Magnetismus Medicinalium p. 700

ad conservationem defensionemque suam contra alia animalia, tum {Animalibus veneno[si]s attractio veneni naturalis.} ad terram aëremque purificandum indiderit; illis videtur veneni attractio plane naturalis, & sine qua viuere non possint. Hinc serpentes naturali quodam appetitu, quicquid in terra venenosum, contagiosum, putridum hominibusque noxium, id nimirum ex quo sunt, suum veluti nutrimentum exsugentes, in se tanquam naturalem veneni bursam attractum, substantiæ quadam affinitate, non secus ac homo alimentum suum, deriuant. Quod hoc experimento comperies; si enim serpentem veneno spoliatum terræ venenosa qualitate imbutæ exiguo tempore immiseris, eum qui omni prius veneno carebat, totum ex novo veneno attracto virulentum reperies; hac ratione igitur Viperæ terrestre, aquaticum Dypsades, Araneæ aërium virus duplici officio, dum nobis quod obest auferunt, & quod ipsis prodest, {Magnetes venenorum terrestres, aërei, & aquei.} attrahunt, non sine mirabili quadam Dei prouidentia in se derivant; ita Erucæ, Papiliones, cæteraque insecta in plantis, fructibus, floribus noxias qualitates in se quoque derivant; ita denique omnia amuleta, prophylactica & antidota venena trahere solent. Naturale igitur est animantibus veneniferis, venenum substantiæ quadam cognatione tanquam sibi simile, amicum & commodum nutrimentum attrahere? Ita Bufo, seu Rubeta Sole exsiccata tuberibus applicata pestiferis, infectum peste liberare frequenti usu compertum est; trahente videlicet corpore rubetæ humorem hominis contagiosum tanquam sibi appropriatum & conuenientem, quem ipsa natura veluti noxium & lethiferum à se expellere nititur. Sicut enim ex putrefacto humore cadaueris sæpè huiusmodi animalia nata in sepulcris inueniuntur, ita id ex quo sunt, naturaliter appetunt, contagiosum, & corruptum in humano corpore. Ita caro viperina manducata viperæ, vti & Scorpius scorpij morsum sanat. Cuius quidem rei alia ratio non est, nisi attractio illa Magnetica, qua simile sibi simile appetit. Cum enim quispiam à venenoso animali mordetur, virus mox intimas fibras serpendo petet: si igitur Viperæ, quæ momorderat, carnes deuorandas patienti dederis, fit vt virus relicto peregrino & incompatabili {Caro viperina sumpta quomodo operetur.} subiecto, proprium ad quod naturali quodam appetitu fertur, carnem videlicet viperæ repetat, eique veluti naturali subiecto adhæreat, toto membrorum exercitu in communem hostem conspirante, indeque eum vna cum massa venenifera coniunctis viribus expellente. Est igitur caro viperina sui tractiua veneni, & ideò in theriacæ confectione omnium specierum hypostasis est; vt postea videbitur. /Hac

Last edit 5 months ago by Stephen
Magnetismus Medicinalium  p. 701
Complete

Magnetismus Medicinalium p. 701

{Cur hypostasis in Theriaca caro viperarum.} Hac methodo Erfordiæ in Germania Seplasarium quendam morsu viperæ ad extremum vitæ discrimen deductum, cum omnibus adhibitis antidotis, nulla alia venenum pellendi remedia superessent, carnium eiusdem viperæ, quæ momorderat, esu perfectè sanatum vidi: ita scorpius venenum, quod aculeo fudit, vulneri applicatus tanquam suum repetit, adeo venena plerumque infectis non dicam lethifera, sed prorsus salutifera reperiuntur, quod non immeritò inter maxima naturæ miracula censeri debet, unum hic addam de cura morborum desperatorum in spelunca serpentum fieri solita, quod quia prodigiosum, exoticum: hic in curiosi Lectoris gratiam adiungendum duxi.

§. II.

De spelunca serpentum & mirabilibus eius.

Euntibus Roma Brachianum, & hinc versus solstitialem hyberni {Lacus Stygius, vulgo stigliano.} Solis occasum sex miliaribus deflectentibus, occurret Stygianum, siue aquæ Stygiæ, quæ ita vocantur, quod certis temporibus adeo intolerabilem mephitim exspirent, vt non hominibus tantum, sed & animalibus omnis generis volucribusque, si quandoque superuolare eas contigerit, mortem inferant. Locus horridus est in media {Descriptio Lacus Stygij.} sylua, valle vndique in cacabi formam clausa, sulphureo se odore ad integrum ferè milliare distantibus prodit: in huius vallis centro sulphurea aqua tanta vehementia impetuque ex visceribus terræ rectà sursum in columnæ formam erumpit, vt videntibus formidinem incutiat, terra circumsita tota tremens est, ac ebullientibus per poros aquis subterranei latitantis ignis haud obscura præbet indicia: hinc duobus milliaribus prosequenti iter secundum rudera quædam, quæ ego Alsij veteris Romanorum Coloniæ vestigia puto, occurret mons quidam iuxta Villam, quæ ab impendente præcipiti rupe Sasso vulgo dicitur, sub dominio & iurisdictione Patritiorum Familiæ Romanæ {Descriptio montis.} perillustris ac antiquissimæ. In hoc montis (qui occiduo latere mare & castellum S. Seueræ, à quo sex miliaribus distat, ortiuo, vt dictum est, octo milliarium spacio distans Brachianum respicit) vertice domus spectatur tribus receptaculis, quorum vnumquodque hominis {Euaporaria montis.} capax est, in vsum balneorum olim ab Illustrissimo Domino Antonio Vrsino ædificata, vnde & vulgo Fumarola, quasi diceres euaporarium, appellatur: nam è montis viceribus perpetuò halitus quidam calidi exspirant, quibus receptacula calefacta balneorum loco

Tttt 3 /ser-

Last edit 5 months ago by Stephen
Displaying pages 21 - 25 of 58 in total